image

Liber Psalmorum, Psalmi 91-120, Psalmus 096

Psalmus 096

1 Huic David, quando terra ejus restituta est. Dominus regnavit : exsultet terra ; lætentur insulæ multæ. 2 Nubes et caligo in circuitu ejus ; justitia et judicium correctio sedis ejus. 3 Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. 4 Illuxerunt fulgura ejus orbi terræ ; vidit, et commota est terra. 5 Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini ; a facie Domini omnis terra. 6 Annuntiaverunt cæli justitiam ejus, et viderunt omnes populi gloriam ejus. 7 Confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum omnes angeli ejus. 8 Audivit, et lætata est Sion, et exsultaverunt filiæ Judæ propter judicia tua, Domine. 9 Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram ; nimis exaltatus es super omnes deos. 10 Qui diligitis Dominum, odite malum : custodit Dominus animas sanctorum suorum ; de manu peccatoris liberabit eos. 11 Lux orta est justo, et rectis corde lætitia. 12 Lætamini, justi, in Domino, et confitemini memoriæ sanctificationis ejus.



Want to learn a language?


Learn from this text and thousands like it on LingQ.

  • A vast library of audio lessons, all with matching text
  • Revolutionary learning tools
  • A global, interactive learning community.

Language learning online @ LingQ

Psalmus 096

1 Huic David, quando terra ejus restituta est. Dominus regnavit : exsultet terra ; lætentur insulæ multæ. 2 Nubes et caligo in circuitu ejus ; justitia et judicium correctio sedis ejus. 3 Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. 4 Illuxerunt fulgura ejus orbi terræ ; vidit, et commota est terra. 5 Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini ; a facie Domini omnis terra. 6 Annuntiaverunt cæli justitiam ejus, et viderunt omnes populi gloriam ejus. 7 Confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum omnes angeli ejus. 8 Audivit, et lætata est Sion, et exsultaverunt filiæ Judæ propter judicia tua, Domine. 9 Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram ; nimis exaltatus es super omnes deos. 10 Qui diligitis Dominum, odite malum : custodit Dominus animas sanctorum suorum ; de manu peccatoris liberabit eos. 11 Lux orta est justo, et rectis corde lætitia. 12 Lætamini, justi, in Domino, et confitemini memoriæ sanctificationis ejus.

×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.