image

Liber Psalmorum, Psalmi 121-150, Psalmus 134

Psalmus 134

1 Alleluja.

Laudate nomen Domini ; laudate, servi, Dominum : 2 qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. 3 Laudate Dominum, quia bonus Dominus ; psallite nomini ejus, quoniam suave. 4 Quoniam Jacob elegit sibi Dominus ; Israël in possessionem sibi. 5 Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster præ omnibus diis. 6 Omnia quæcumque voluit Dominus fecit, in cælo, in terra, in mari et in omnibus abyssis. 7 Educens nubes ab extremo terræ, fulgura in pluviam fecit ; qui producit ventos de thesauris suis. 8 Qui percussit primogenita Ægypti, ab homine usque ad pecus. 9 Et misit signa et prodigia in medio tui, Ægypte : in Pharaonem, et in omnes servos ejus. 10 Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes : 11 Sehon, regem Amorrhæorum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan : 12 et dedit terram eorum hæreditatem, hæreditatem Israël populo suo. 13 Domine, nomen tuum in æternum ; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem. 14 Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis deprecabitur. 15 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. 16 Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt. 17 Aures habent, et non audient ; neque enim est spiritus in ore ipsorum. 18 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. 19 Domus Israël, benedicite Domino ; domus Aaron, benedicite Domino. 20 Domus Levi, benedicite Domino ; qui timetis Dominum, benedicite Domino. 21 Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem.



Want to learn a language?


Learn from this text and thousands like it on LingQ.

  • A vast library of audio lessons, all with matching text
  • Revolutionary learning tools
  • A global, interactive learning community.

Language learning online @ LingQ

Psalmus 134

1 Alleluja.

Laudate nomen Domini ; laudate, servi, Dominum : 2 qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. 3 Laudate Dominum, quia bonus Dominus ; psallite nomini ejus, quoniam suave. 3 Praise the Lord is good; sing praises to his name, for that is pleasant. 4 Quoniam Jacob elegit sibi Dominus ; Israël in possessionem sibi. 5 Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster præ omnibus diis. 5 I know that the Lord is great, God is above all gods. 6 Omnia quæcumque voluit Dominus fecit, in cælo, in terra, in mari et in omnibus abyssis. 6 Whatsoever the Lord made the heavens, the earth, the sea and all deep. 7 Educens nubes ab extremo terræ, fulgura in pluviam fecit ; qui producit ventos de thesauris suis. 7 leads from the ends of the earth, lightning with the rain; bringing the winds out of his. 8 Qui percussit primogenita Ægypti, ab homine usque ad pecus. 8 Who struck the firstborn of Egypt, both man and beast. 9 Et misit signa et prodigia in medio tui, Ægypte : in Pharaonem, et in omnes servos ejus. 9 He sent signs and wonders among you, Egypt, to Pharaoh, and all his servants. 10 Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes : 11 Sehon, regem Amorrhæorum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan : 12 et dedit terram eorum hæreditatem, hæreditatem Israël populo suo. 10 He struck many nations, and killed mighty kings: 11 Sehon king of the Amorites, and Og, king of Bashan, and all the kingdoms of 12 and gave their inheritance, the inheritance of his people Israel. 13 Domine, nomen tuum in æternum ; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem. 14 Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis deprecabitur. 14 The Lord will judge his people, and his servants. 15 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. 15 idols are silver and gold, the work of men. 16 Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt. 17 Aures habent, et non audient ; neque enim est spiritus in ore ipsorum. 17 have ears, and hear not; nor is there any breath in their mouths. 18 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. 18 They that make them are like them; so are all who trust in them. 19 Domus Israël, benedicite Domino ; domus Aaron, benedicite Domino. 20 Domus Levi, benedicite Domino ; qui timetis Dominum, benedicite Domino. 21 Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem.

×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.