image

Liber Psalmorum, Psalmi 121-150, Psalmus 131

Psalmus 131

1 Canticum graduum.

Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus : 2 sicut juravit Domino ; votum vovit Deo Jacob : 3 Si introiero in tabernaculum domus meæ ; si ascendero in lectum strati mei ; 4 si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem, 5 et requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. 6 Ecce audivimus eam in Ephrata ; invenimus eam in campis silvæ. 7 Introibimus in tabernaculum ejus ; adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus. 8 Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuæ. 9 Sacerdotes tui induantur justitiam, et sancti tui exsultent. 10 Propter David servum tuum non avertas faciem christi tui. 11 Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eam : De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. 12 Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea hæc quæ docebo eos, et filii eorum usque in sæculum sedebunt super sedem tuam. 13 Quoniam elegit Dominus Sion : elegit eam in habitationem sibi. 14 Hæc requies mea in sæculum sæculi ; hic habitabo, quoniam elegi eam. 15 Viduam ejus benedicens benedicam ; pauperes ejus saturabo panibus. 16 Sacerdotes ejus induam salutari, et sancti ejus exsultatione exsultabunt. 17 Illuc producam cornu David ; paravi lucernam christo meo. 18 Inimicos ejus induam confusione ; super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea.



Want to learn a language?


Learn from this text and thousands like it on LingQ.

  • A vast library of audio lessons, all with matching text
  • Revolutionary learning tools
  • A global, interactive learning community.

Language learning online @ LingQ

Psalmus 131

1 Canticum graduum.

Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus : 2 sicut juravit Domino ; votum vovit Deo Jacob : 3 Si introiero in tabernaculum domus meæ ; si ascendero in lectum strati mei ; 4 si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem, 5 et requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. Recuerde que David y todos sus problemas ya que el Señor 2; voto a Dios: 3 Si usted entra en la morada de mi Si subiere a la cama en la que miento: 4 Voy a dormir con mis ojos, mis párpados, 5 y descansar hasta que encuentre un lugar para el Señor, el Dios de Jacob. 6 Ecce audivimus eam in Ephrata ; invenimus eam in campis silvæ. 7 Introibimus in tabernaculum ejus ; adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus. 8 Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuæ. 9 Sacerdotes tui induantur justitiam, et sancti tui exsultent. 10 Propter David servum tuum non avertas faciem christi tui. 11 Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eam : De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. 12 Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea hæc quæ docebo eos, et filii eorum usque in sæculum sedebunt super sedem tuam. 13 Quoniam elegit Dominus Sion : elegit eam in habitationem sibi. 14 Hæc requies mea in sæculum sæculi ; hic habitabo, quoniam elegi eam. 15 Viduam ejus benedicens benedicam ; pauperes ejus saturabo panibus. 16 Sacerdotes ejus induam salutari, et sancti ejus exsultatione exsultabunt. 17 Illuc producam cornu David ; paravi lucernam christo meo. 18 Inimicos ejus induam confusione ; super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea.

×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.