image

Liber Psalmorum, Psalmi 121-150, Psalmus 129

Psalmus 129

1 Canticum graduum.

De profundis clamavi ad te, Domine ; 2 Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuæ intendentes in vocem deprecationis meæ. 3 Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit ? 4 Quia apud te propitiatio est ; et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbo ejus : 5 speravit anima mea in Domino. 6 A custodia matutina usque ad noctem, speret Israël in Domino. 7 Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. 8 Et ipse redimet Israël ex omnibus iniquitatibus ejus.



Want to learn a language?


Learn from this text and thousands like it on LingQ.

  • A vast library of audio lessons, all with matching text
  • Revolutionary learning tools
  • A global, interactive learning community.

Language learning online @ LingQ

Psalmus 129

1 Canticum graduum.

De profundis clamavi ad te, Domine ; 2 Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuæ intendentes in vocem deprecationis meæ. 3 Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit ? 4 Quia apud te propitiatio est ; et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbo ejus : 5 speravit anima mea in Domino. 6 A custodia matutina usque ad noctem, speret Israël in Domino. 7 Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. 8 Et ipse redimet Israël ex omnibus iniquitatibus ejus.

×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.