×

Nós usamos os cookies para ajudar a melhorar o LingQ. Ao visitar o site, você concorda com a nossa política de cookies.


image

Liber Psalmorum, Psalmi 61-90, Psalmus 062

Psalmus 062

1 Psalmus David, cum esset in deserto Idumææ.

2 Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea ; quam multipliciter tibi caro mea ! 3 In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam. 4 Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te. 5 Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas. 6 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum. 7 Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te. 8 Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo. 9 Adhæsit anima mea post te ; me suscepit dextera tua. 10 Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam : introibunt in inferiora terræ ; 11 tradentur in manus gladii : partes vulpium erunt. 12 Rex vero lætabitur in Deo ; laudabuntur omnes qui jurant in eo : quia obstructum est os loquentium iniqua.

Psalmus 062 Psalm 062 Psalm 062 Salmo 062 Psaume 062 Psalm 062 Salmo 062 Псалом 062 诗篇 062

1 Psalmus David, cum esset in deserto Idumææ. 1 Psalm of David, when he was in the wilderness of Idumaea.

2 Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. 2 God, my God, I look to you from the light. Sitivit in te anima mea ; quam multipliciter tibi caro mea ! My soul thirsted for you; how many times for you, my dear! 3 In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam. 3 In a land that was desolate, impassable, and waterless, I appeared to you in the holy place, that I might see your power and your glory. 4 Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te. 5 Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas. 6 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum. 6 Let my soul be filled with fat and fatness, and my mouth shall praise with lips of exultation. 7 Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te. 7 If I remember you on my bed, I will meditate on you in the mornings. 8 Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo. 8 Because you have been my helper, and I will rejoice in the cover of your wings. 9 Adhæsit anima mea post te ; me suscepit dextera tua. 9 My soul clings to you; your right hand received me. 10 Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam : introibunt in inferiora terræ ; 11 tradentur in manus gladii : partes vulpium erunt. 10 But they have sought my soul in vain: they will enter the lower parts of the earth; 11 they shall be delivered into the hands of the sword: they shall be the parts of foxes. 12 Rex vero lætabitur in Deo ; laudabuntur omnes qui jurant in eo : quia obstructum est os loquentium iniqua. 12 But the king will rejoice in God; All those who swear by it will be praised, because the mouth of those who speak unjustly is stopped.