×

我們使用cookies幫助改善LingQ。通過流覽本網站,表示你同意我們的 cookie 政策.

Preces et Hymni, Magnificat – Text to read

Preces et Hymni, Magnificat

中級2 拉丁文 lesson to practice reading

立即開始學習本課

Magnificat

Magníficat ánima mea Dóminum. Et exsultávit spíritus meus: in Deo, salutári meo. Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes. Quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus. Et misericórdia ejus, a progénie in progénies: timéntibus eum.

Fecit poténtiam in brácchio suo: dispérsit supérbos mente cordis sui. Depósuit poténtes de sede: et exaltávit húmiles. Esuriéntes implévit bonis: et dívites dimísit inánes. Suscépit Israël púerum suum: recordátus misericórdiæ suæ. Sicut locútus est ad patres nostros: Ábraham, et sémini ejus in sǽcula.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE