×

我們使用cookies幫助改善LingQ。通過流覽本網站,表示你同意我們的 cookie 政策.

Texti a Vicipaedia sumpti, Lingua latina - Historia: Lingua… — 閱讀文本

Texti a Vicipaedia sumpti, Lingua latina - Historia: Lingua latina archaica

中級2 拉丁文 課程,練習閱讀

立即開始學習本課

Lingua latina - Historia: Lingua latina archaica

Linguae latinae historia In subfamilia linguarum Indoeuropaearum Italica, linguam Latinam esse constat.

Abecedarium quidem suum de abecedario Etrusco venire putatur, quod invicem de Euboeico evolvit. Huius linguae historia usque hodie sex aetates complectitur: archaica, classica, postclassica, medievalis, humanistica, et neolatina.

Archaica Lingua Latina censetur in Italiam circa saeculum nonum a.C.n.

(ante Christum natum) ab migrantibus ex septentrionibus lata esse, qui deinde Latium incolerent, in qua regione urbs Roma orta est. Ibi in linguam Latinam verba e variis linguis —Etrusca, Graeca— venerant, sicut persona (Etrusce: perśnu ), quod est late agnitum, vel etiam talia prisciora ut visum est primum in Plauti et Terentii operibus, qualia techna (Graece: τέχνη ) et machaera (Graece: μάχαιρα ). Litteraturae Latinae hanc per aetatem mutatae sunt, cum exempli gratia terminationes veteres -os , -om , -oi , et -osom aetate classica ad -us , -um , -i et -orum mutatae sunt. Littera intervocalica s quae linguae priscae Indoeuropaeae praeservabat, ubique in r mutata est, quod rhotacismus dicitur. Itaque, etiam ob rhotacismum nominativus honos ad honor et genetivus *honos-is ad honor-is mutati sunt. (Ex Vicipaediae pagina: http://la.wikipedia.org/wiki/Lingua_Latina#Historia)

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE