×

我們使用cookies幫助改善LingQ。通過流覽本網站,表示你同意我們的 cookie 政策.

Texti a Vicipaedia sumpti, Lingua latina - Exordium — 閱讀文本

Texti a Vicipaedia sumpti, Lingua latina - Exordium

中級2 拉丁文 課程,練習閱讀

立即開始學習本課

Lingua latina - Exordium

Lingua Latina est lingua Indoeuropaea qua primum Latini in genere et Romani antiqui in specie locuti sunt, quamobrem aliquando et lingua Latia (in Latio enim adhibita) vel lingua Romana (nam Imperii Romani sermo sollemnis) appellata est.

Linguae nomen ductum est e terra in paeninsula Italica quam Latine loquentes incolebant, "Latium Vetus" interdum appellata, inter Tiberim, Volscos, Appenninum et mare Inferum sita. Cum populi Reipublicae Romanae et Imperii Romani lingua Latina in rebus publicis privatisque usi sint, etiam linguam Graecam magnopere adfecit, nec minus haec illam.

Sicut lingua Graeca, Latina est lingua flexiva, ut nexus verborum non ex ordine appareat, ut mos est linguarum Romanicarum et Anglicae, sed ex adfixis. Linguae usus continuo ab antiquitate usque hodie extendit.

Saeculo decimo, multas peperit linguas quae linguae Romanicae vocantur, sicut Catalanam, Dacoromanicam, Francogallicam, Gallaicam, Hispanicam, Italianam, Lusitanam, ne omnes afferam. A rebus novis Francogallicis, quamquam lingua ab Ecclesia Catholica Romana et academicis saecularibus adhuc adhibetur, lingua mortua certe appellari solet, praesertim nationalismi causa, quia ex saeculo duodevicensimo sermone nativo gradatim fungi desiverit.

Attamen hodie homines multi Latine loqui possunt. Quin etiam, Finlandia iam plus viginti annos undis radiophonicis emittere pergit, sedes Latinae interretiales multiplicantur ac conventus internationales quorum participes solo sermone utuntur. (Ex Vicipaediae pagina: http://la.wikipedia.org/wiki/Lingua_Latina)

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE