×

我們使用cookies幫助改善LingQ。通過流覽本網站,表示你同意我們的 cookie 政策.

Ulixes (Ritchie's Fabulae Faciles), Ulixes 3 (Ritchie's Fab… — 閱讀文本

Ulixes (Ritchie's Fabulae Faciles), Ulixes 3 (Ritchie's Fabulae Faciles)

中級2 拉丁文 課程,練習閱讀

立即開始學習本課

Ulixes 3 (Ritchie's Fabulae Faciles)

Ulixes cum ab hora septima ad vesperum exspectasset, veritus ne socii sui in periculo versarentur, nonnullos e reliquis misit, ut quae causa esset morae cognoscerent. Hi igitur in terram expositi ad vicum qui non longe aberat se contulerunt; quo cum venissent, socios suos quasi vino ebrios reppererunt. Tum ubi causam veniendi docuerunt, iis persuadere conabantur ut secum ad navem redirent. Illi tamen resistere ac manu se defendere coeperunt, saepe clamitantes se numquam ex eo loco abituros. Quae cum ita essent, nuntii re infecta ad Ulixem redierunt. His rebus cognitis ipse cum omnibus qui in navi relicti erant ad locum venit; et socios suos frustra hortatus ut sua sponte redirent, manibus eorum post terga vinctis invitos ad navem reportavit. Tum ancoris sublatis quam celerrime e portu solvit.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE