×

我們使用cookies幫助改善LingQ。通過流覽本網站,表示你同意我們的 cookie 政策.

Ulixes (Ritchie's Fabulae Faciles), Ulixes 18 (Ritchie's Fa… – Text to read

Ulixes (Ritchie's Fabulae Faciles), Ulixes 18 (Ritchie's Fabulae Faciles)

中級2 拉丁文 lesson to practice reading

立即開始學習本課

Ulixes 18 (Ritchie's Fabulae Faciles)

Brevi intermisso spatio Ulixes ad omnia pericula subeunda paratus ianuam pulsavit, et foribus patefactis ab ipsa Circe benigne exceptus est. Omnia eodem modo atque antea facta sunt. Cenam magnifice instructam vidit et accumbere iussus est. Mox, ubi fames cibo depulsa est, Circe poculum aureum vino repletum Ulixi dedit. Ille etsi suspicatus est venenum sibi paratum esse, poculum exhausit; quo facto Circe postquam caput eius baculo tetigit, ea verba locuta est quibus socios eius antea in porcos converterat. Res tamen omnino aliter evenit atque illa speraverat. Tanta enim vis erat eius herbae quam Ulixi Mercurius dederat ut neque venenum neque verba quicquam efficere possent. Ulixes autem, ut ei praeceptum erat, gladio stricto impetum in eam fecit et mortem minitabatur. Circe cum artem suam nihil valere sensisset, multis cum lacrimis eum obsecrare coepit ne sibi vitam adimeret.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE