×

我們使用cookies幫助改善LingQ。通過流覽本網站,表示你同意我們的 cookie 政策.

Latin Odyssey, Cyclops Pars Tertia — 閱讀文本

Latin Odyssey, Cyclops Pars Tertia

初級2 拉丁文 課程,練習閱讀

立即開始學習本課

Cyclops Pars Tertia

Pars Tertia

prima luce Polyphemus caecus speluncam aperuit et oves liberavit. iratissimus erat. homines igitur in terga ovium diligenter quaerebat. Ulixes tamen consilium callidum cepit. comites se celare sub ovibus iussit. Polyphemus in exitu speluncae stabat sed Ulixem comitesque invenire non poterat quod sub ovibus celati erant.

ubi ex spelunca effugerunt Ulixes comitesque ad navem cucurrerunt et navem celeriter conscenderunt. dum tamen ab insula navigabant, Ulixes magna cum voce clamavit, “Cyclops, comites meos consumpsisti sed nunc Iuppiter te punivit!”

ubi hoc audivit, Polyphemus ad litus festinavit et saxa in navem iecit. “cur hoc facis?” comites Ulixi inquiunt, “gigas navem paene delevit!”

sed ille iratissimus erat. “ego Ulixes te fefelli, Polypheme” clamabat. ubi hoc audivit, Polyphemus patrem Neptunum rogavit ut Ulixem puniret. saxum ingens a monte rapuit et summa vi in navem iecit. Ulixes tamen tutus ab insula Cyclopum navigavit.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE