×

我們使用cookies幫助改善LingQ。通過流覽本網站,表示你同意我們的 cookie 政策.

Liber Psalmorum, Psalmi 91-120, Psalmus 118-Tau – Text to read

Liber Psalmorum, Psalmi 91-120, Psalmus 118-Tau

中級1 拉丁文 lesson to practice reading

立即開始學習本課

Psalmus 118-Tau

169 Tau. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine ; juxta eloquium tuum da mihi intellectum. 170 Intret postulatio mea in conspectu tuo ; secundum eloquium tuum eripe me. 171 Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas. 172 Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum, quia omnia mandata tua æquitas. 173 Fiat manus tua ut salvet me, quoniam mandata tua elegi. 174 Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua meditatio mea est. 175 Vivet anima mea, et laudabit te, et judicia tua adjuvabunt me. 176 Erravi sicut ovis quæ periit : quære servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE