×

我們使用cookies幫助改善LingQ。通過流覽本網站,表示你同意我們的 cookie 政策.

Liber Psalmorum, Psalmi 121-150, Psalmus 145 – Text to read

Liber Psalmorum, Psalmi 121-150, Psalmus 145

中級1 拉丁文 lesson to practice reading

立即開始學習本課

Psalmus 145

1 Alleluja, Aggæi et Zachariæ.

2 Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea ; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus, 3 in filiis hominum, in quibus non est salus. 4 Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam ; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. 5 Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius : 6 qui fecit cælum et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt. 7 Qui custodit veritatem in sæculum ; facit judicium injuriam patientibus ; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos ; 8 Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos ; Dominus diligit justos. 9 Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet. 10 Regnabit Dominus in sæcula ; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE