005 Iuppiter
Iovem, deōrum patrem et rēgem hominum, veterēs Rōmānī praedicābant. Iuppiter magnum mundum gubernābat. Nūmen Iovis multae gentēs adōrābant. Ex Iovis capite Minerva nāta est. Iovī Cyclōpēs in Aetnā, ingentī monte Siciliae, fulmina terribilia parābant. Iuppiter Stator cūstōs urbis Rōmae erat. Coniux Iovis Iūnō fuit.
Exempla:
Valētūdō modo bona, modo mala est. Intemperantia bonae valētūdinī perniciōsa est. Hirundinēs agricolīs iūcundae sunt, quod magnam cōpiam muscārum molestārum dēvorant. Imāginibus māiōrum clārōrum posterī ad fortitūdinem īnflammantur. Ā Caesare ēgregiā fortitūdō decimae legiōnis laudātur. In regiōne nostrā nōn sunt bēstiae ferae. Ōrdinēs longī arborum pulchrārum hortum nostrum ōrnant. Ōrdō senātōrius in summō honōre est. Pāvōnem Iūnōnī dicātum putant, columbam Venerī. Leōnēs impavidī terror cēterārum bēstiārum sunt. Glōria in excelsīs Deō, et in terrā pāx hominibus bonae voluntātis!
Nōmen Homērī praeclārum est; quis enim ignōrat nōmen summī poētārum Graecōrum? Māiōrum glōria posterīs quasi lūmen est. Carminibus Homērī certāmina Graecōrum et Trōiānōrum celebrantur. Multa oppida ad flūmina sita sunt. Vīta rūstica nōn sōlum corpus hominis, sed etiam animus recreātur. Post opus ōtium necessārium est. Corpora nostra ōtiō recreantur et ad nova opera firmantur. Sīderum prīmum locum sōl occupat. Sōl terram et lūnam illūstrat et frīgoris calōrisque modum temperat.