×

我们使用 cookie 帮助改善 LingQ。通过浏览本网站,表示你同意我们的 cookie 政策.

Easy Latin texts, Text 5 – 阅读文本

Easy Latin texts, Text 5

初级2 拉丁语 课程,练习阅读

现在开始学习这个课程

Text 5

Tarquinio il Superbo

Tarquinius Superbus, septimus et ultimus regum, Volscos, quae gens ad Campaniam euntibus non longe ab urbe est, vicit, Gabios civitatem et Suessam Pometiam subegit, cum Tuscis pacem fecit et templum Iovi in Capitolio aedificavit.

Postea Ardeam oppugnans, in octavo decimo miliario ab urbe Roma positam civitatem, imperium perdidit. Nam cum filius eius, et ipse Tarquinius iunior, nobilissimam feminam Lucretiam eandemque pudicissimam, Collatini uxorem, stuprasset ea que de iniuria marito et patri et amicis questa fuisset, in omnium conspectu se occidit.

Propter quam causam Brutus, parens et ipse Tarquini, populum concitavit et Tarquinio ademit imperium. Mox exercitus quoque eum, qui civitatem Ardeam cum ipso rege oppugnabat, reliquit; veniens que ad urbem rex portis clausis exclusus est, cum que imperasset annos quattuor et viginti cum uxore et liberis suis fugit.

Ita Romae regnatum est per septem reges annis ducentis quadraginta tribus, cum adhuc Roma, ubi plurimum, vix usque ad quintum decimum miliarium possideret.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE