×

我们使用 cookie 帮助改善 LingQ。通过浏览本网站,表示你同意我们的 cookie 政策.

新年促销 可享受低至50%优惠
免费注册
image

Latinae litterae a "mainikka" lectae, Tibulli "Quis fuit, horrendos primus..." (Elegiae, I, 10)

Tibulli "Quis fuit, horrendos primus..." (Elegiae, I, 10)

Quis fuit, horrendos primus qui protulit enses? Quam ferus et vere ferreus ille fuit! Tum caedes hominum generi, tum proelia nata, Tum brevior dirae mortis aperta via est. An nihil ille miser meruit, nos ad mala nostra Vertimus, in saevas quod dedit ille feras? Divitis hoc vitium est auri, nec bella fuerunt, Faginus astabat cum scyphus ante dapes. Non arces, non vallus erat, somnumque petebat Securus varias dux gregis inter oves. (...)

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE