×

我们使用 cookie 帮助改善 LingQ。通过浏览本网站,表示你同意我们的 cookie 政策.

Linguam latinam discimus - Lateinisches Übungsbuch - Latin … – Text to read

Linguam latinam discimus - Lateinisches Übungsbuch - Latin Primer, 033 Pronomina - alius, alter. Apis et homo

初级2 拉丁语 lesson to practice reading

现在开始学习这个课程

033 Pronomina - alius, alter. Apis et homo

Unius viri consilio, Themistoclis, anno ante Christum natum quadringentesimo octogesimo tota Graecia servata est. Ante bellum Helvetiorum Caesar provinciae toti quam maximum militum numerum imperavit. Caesaris aetate Galliae totius factiones erant duae; harum alterius principes erant Aedui, alterius Arverni. Noxii ambo alter alterum accusant. Cui fortuna alterius nimis placet, sua saepe displicet. Populus Romanus viciis non ad alterius praeceptum, sed ad suum arbitrium imperabat. Alii aliud placet. Homines alius alium adiuvare debet. Parentibus nihil aliud maiori curae est quam salus liberorum. Non sibi soli homo natus est sed etiam alteris.

"Apis et homo"

Est tibi ulla inter bestias amicior quam ego? apis hominem interrogat.

Est, hic adfirmat.

Et quis?

Ovis. Lana enim eius mihi necessaria est, mel tuum gratum. Et ovis lanam suam mihi sine negotio dat; at ubi tu mihi mel tuum donas, aculeus tuus mihi periculum parat.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE