×

我们使用 cookie 帮助改善 LingQ。通过浏览本网站,表示你同意我们的 cookie 政策.

Psalmi Selecti, Lectio 8: Psalmus VIII (Pianum) – 阅读文本

Psalmi Selecti, Lectio 8: Psalmus VIII (Pianum)

高级1 拉丁语 课程,练习阅读

现在开始学习这个课程

Lectio 8: Psalmus VIII (Pianum)

VIII.

1 Magistro chori. Ad modum cantici Torcularia... Psalmus. Davidis. 2 Domine, Domine noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra, Quia extulisti maiestatem tuam super caelos. 3 Ex ore infantium et lactentium parasti laudem contra adversarios tuos, Ut compescas inimicum et hostem. 4 Cum video caelos tuos, opus digitorum tuorum, Lunam et stellas quae tu fundasti: 5 Quid est homo, quod memor es eius? Aut filius hominis, quod curas de eo? 6 Et fecisti eum paulo minorem angelis, Gloria et honore coronasti eum; 7 Dedisti ei potestatem super opera manuum tuarum, Omnia subiecisti pedibus eius: 8 Oves et boves universos, Insuper et pecora campi, 9 Volucres caeli et pisces maris: Quidquid perambulat semitas marium. 10 Domine, Domine noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE