×

我们使用 cookie 帮助改善 LingQ。通过浏览本网站,表示你同意我们的 cookie 政策.

Psalmi Selecti, Lectio 11: Psalmus XIII (Pianum) – 阅读文本

Psalmi Selecti, Lectio 11: Psalmus XIII (Pianum)

高级1 拉丁语 课程,练习阅读

现在开始学习这个课程

Lectio 11: Psalmus XIII (Pianum)

XIII. 1 Magistro chori. Davidis. Dicit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, abominanda egerunt; Non est, qui faciat bonum. 2 Dominus de caelo prospicit super filios hominum, Ut videat num sit, qui intellegat et quaerat Deum. 3 Omnes simul aberraverunt, depravati sunt: Non est qui faciat bonum, non est nec unus. 4 Nonne resipiscent omnes qui faciunt iniquitatem, Qui devorant populum meum, sicut comedunt panem? Dominum non invocaverunt: 5 Tum trepidabunt timore, Quoniam Deus cum generatione iusta est. 6 Consilium miseri vultis confundere: Sed Dominus est refugium eius. 7 Utinam veniat ex Sion salus Israel! Cum verterit Dominus sortem populi sui, Exsultabit Iacob, laetabitur Israel.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE