×

我们使用 cookie 帮助改善 LingQ。通过浏览本网站,表示你同意我们的 cookie 政策.

Ulixes (Ritchie's Fabulae Faciles), Ulixes 9 (Ritchie's Fab… – 阅读文本

Ulixes (Ritchie's Fabulae Faciles), Ulixes 9 (Ritchie's Fabulae Faciles)

中级2 拉丁语 课程,练习阅读

现在开始学习这个课程

Ulixes 9 (Ritchie's Fabulae Faciles)

Hac oratione habita, postquam extremum palum igni calefecit, oculum Polyphemi dormientis ferventi ligno perfodit; quo facto omnes in diversas speluncae partis se abdiderunt. At ille subito illo dolore oculi e somno excitatus clamorem terribilem sustulit, et dum per speluncam errat, Ulixem manu prehendere conabatur; cum tamen iam omnino caecus esset, nullo modo hoc efficere potuit. Interea reliqui Cyclopes clamore audito undique ad speluncam convenerunt, et ad introitum adstantes quid Polyphemus ageret quaesiverunt, et quam ob causam tantum clamorem sustulisset. Ille respondit se graviter vulneratum esse et magno dolore adfici. Cum tamen postea quaesivissent quis ei vim intulisset, respondit ille Neminem id fecisse; quibus rebus auditis unus e Cyclopibus: "At si nemo," inquit, "te vulneravit, haud dubium est quin consilio deorum, quibus resistere nec possumus nec volumus, hoc supplicio adficiaris." Hoc cum dixisset, abierunt Cyclopes eum in insaniam incidisse arbitrati.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE