×

我们使用 cookie 帮助改善 LingQ。通过浏览本网站,表示你同意我们的 cookie 政策.

Ulixes (Ritchie's Fabulae Faciles), Ulixes 6 (Ritchie's Fab… – 阅读文本

Ulixes (Ritchie's Fabulae Faciles), Ulixes 6 (Ritchie's Fabulae Faciles)

中级2 拉丁语 课程,练习阅读

现在开始学习这个课程

Ulixes 6 (Ritchie's Fabulae Faciles)

Dum haec geruntur, Graecorum animos tantus terror occupavit ut ne vocem quidem edere possent, sed omni spe salutis deposita mortem praesentem exspectarent. Polyphemus, postquam fames hac tam horribili cena depulsa est, humi prostratus somno se dedit. Quod cum vidisset Ulixes, tantam occasionem rei gerendae non omittendam arbitratus, in eo erat ut pectus monstri gladio transfigeret. Cum tamen nihil temere agendum existimaret, constituit explorare, antequam hoc faceret, qua ratione ex spelunca evadere possent. At cum saxum animadvertisset quo introitus obstructus erat, nihil sibi profuturum intellexit si Polyphemum interfecisset. Tanta enim erat eius saxi magnitudo ut ne a decem quidem hominibus amoveri posset. Quae cum ita essent, Ulixes hoc conatu destitit et ad socios rediit; qui cum intellexissent quo in loco res essent, nulla spe salutis oblata de fortunis suis desperare coeperunt. Ille tamen ne animos demitterent vehementer hortatus est; demonstravit se iam antea e multis et magnis periculis evasisse, neque dubium esse quin in tanto discrimine di auxilium laturi essent.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE