×

我们使用 cookie 帮助改善 LingQ。通过浏览本网站,表示你同意我们的 cookie 政策.

Ulixes (Ritchie's Fabulae Faciles), Ulixes 4 (Ritchie's Fab… – 阅读文本

Ulixes (Ritchie's Fabulae Faciles), Ulixes 4 (Ritchie's Fabulae Faciles)

中级2 拉丁语 课程,练习阅读

现在开始学习这个课程

Ulixes 4 (Ritchie's Fabulae Faciles)

Postquam ea tota nocte remis contenderunt, postridie ad terram ignotam navem appulerunt. Tum, quod naturam eius regionis ignorabat, ipse Ulixes cum duodecim e sociis in terram egressus loca explorare constituit. Paulum a litore progressi ad speluncam ingentem pervenerunt, quam habitari senserunt; eius enim introitum et natura loci et manu munitum esse animadverterunt. Mox, etsi intellegebant se non sine periculo id facturos, speluncam intraverunt; quod cum fecissent, magnam copiam lactis in vasis ingentibus conditam invenerunt. Dum tamen mirantur quis in ea sede habitaret, sonitum terribilem audiverunt, et oculis ad portam tortis monstrum horribile viderunt, humana quidem specie et figura, sed ingenti magnitudine corporis. Cum autem animadvertissent monstrum unum oculum tantum habere in media fronte positum, intellexerunt hunc esse unum e Cyclopibus, de quibus famam iam acceperant.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE