×

我们使用 cookie 帮助改善 LingQ。通过浏览本网站,表示你同意我们的 cookie 政策.

Ulixes (Ritchie's Fabulae Faciles), Ulixes 20 (Ritchie's Fa… – 阅读文本

Ulixes (Ritchie's Fabulae Faciles), Ulixes 20 (Ritchie's Fabulae Faciles)

中级2 拉丁语 课程,练习阅读

现在开始学习这个课程

Ulixes 20 (Ritchie's Fabulae Faciles)

Postridie eius diei Ulixes ex hac insula quam celerrime discedere in animo habebat. Circe tamen cum haec cognovisset, ex odio ad amorem conversa omnibus precibus eum orare et obtestari coepit ut paucos dies apud se moraretur; qua re tandem impetrata tanta beneficia in eum contulit ut facile ei persuasum sit ut diutius maneret. Postquam tamen totum annum apud Circen consumpserat, Ulixes magno desiderio patriae suae motus est. Sociis igitur ad se convocatis quid in animo haberet ostendit. Ubi tamen ad litus descendit, navem suam tempestatibus tam adflictam invenit ut ad navigandum paene inutilis esset. Hac re cognita omnia quae ad navis reficiendas usui essent comparari iussit, qua in re tantam diligentiam omnes adhibebant ut ante tertium diem opus perfecerint. At Circe ubi omnia ad profectionem parata esse vidit, rem aegre ferebat et Ulixem vehementer obsecrabat ut eo consilio desisteret. Ille tamen, ne anni tempore a navigatione excluderetur, maturandum sibi existimavit, et tempestatem idoneam nactus navem solvit. Multa quidem pericula Ulixi subeunda erant antequam in patriam suam perveniret, quae tamen hoc loco longum est perscribere.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE