×

我们使用 cookie 帮助改善 LingQ。通过浏览本网站,表示你同意我们的 cookie 政策.

Ulixes (Ritchie's Fabulae Faciles), Ulixes 2 (Ritchie's Fab… – Text to read

Ulixes (Ritchie's Fabulae Faciles), Ulixes 2 (Ritchie's Fabulae Faciles)

中级2 拉丁语 lesson to practice reading

现在开始学习这个课程

Ulixes 2 (Ritchie's Fabulae Faciles)

Postquam tamen pauca milia passuum a litore Troiae progressi sunt, tanta tempestas subito coorta est ut nulla navium cursum tenere posset, sed aliae alias in partis disicerentur. Navis autem qua ipse Ulixes vehebatur vi tempestatis ad meridiem delata decimo die ad litus Libyae appulsa est. Ancoris iactis Ulixes constituit nonnullos e sociis in terram exponere, qui aquam ad navem referrent et qualis esset natura eius regionis cognoscerent. Hi igitur e navi egressi imperata facere parabant. Dum tamen fontem quaerunt, quibusdam ex incolis obviam facti ab iis hospitio accepti sunt. Accidit autem ut maior pars victus eorum hominum in miro quodam fructu quem lotum appellabant consisteret. Quam cum Graeci gustassent, patriae et sociorum statim obliti confirmaverunt se semper in ea terra mansuros, ut dulci illo cibo in perpetuum vescerentur.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE