×

我们使用 cookie 帮助改善 LingQ。通过浏览本网站,表示你同意我们的 cookie 政策.

Ulixes (Ritchie's Fabulae Faciles), Ulixes 11 (Ritchie's Fa… – 阅读文本

Ulixes (Ritchie's Fabulae Faciles), Ulixes 11 (Ritchie's Fabulae Faciles)

中级2 拉丁语 课程,练习阅读

现在开始学习这个课程

Ulixes 11 (Ritchie's Fabulae Faciles)

Iis rebus ita confectis, Ulixes veritus ne Polyphemus fraudem sentiret, cum sociis quam celerrime ad litus contendit; quo cum venissent, ab iis qui navi praesidio relicti erant magna cum laetitia excepti sunt. Hi enim cum anxiis animis iam tris dies continuos reditum eorum exspectavissent, eos in aliquod periculum magnum incidisse (id quidem quod erat) suspicati, ipsi auxiliandi causa egredi parabant. Tum Ulixes non satis tutum arbitratus in eo loco manere, quam celerrime profisisci constituit. Iussit igitur omnis navem conscendere, et ancoris sublatis paulum a litore in altum provectus est. Tum magna voce exclamavit: "Tu, Polypheme, qui iura hospiti spernis, iustam et debitam poenam immanitatis tuae solvisti." Hac voce audita Polyphemus ira vehementer commotus ad mare se contulit, et ubi navem paulum a litore remotam esse intellexit, saxum ingens manu correptum in eam partem coniecit unde vocem venire sensit. Graeci autem, etsi non multum afuit quin submergerentur, nullo damno accepto cursum tenuerunt.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE