×

我们使用 cookie 帮助改善 LingQ。通过浏览本网站,表示你同意我们的 cookie 政策.

Ulixes (Ritchie's Fabulae Faciles), Ulixes 1 (Ritchie's Fab… – Text to read

Ulixes (Ritchie's Fabulae Faciles), Ulixes 1 (Ritchie's Fabulae Faciles)

中级2 拉丁语 lesson to practice reading

现在开始学习这个课程

Ulixes 1 (Ritchie's Fabulae Faciles)

Urbem Troiam a Graecis decem annos obsessam esse satis constat; de hoc enim bello Homerus, maximus poetarum Graecorum, Iliadem opus notissimum scripsit.

Troia tandem per insidias capta, Graeci longo bello fessi domum redire maturaverunt. Omnibus rebus igitur ad profectionem paratis navis deduxerunt, et tempestatem idoneam nacti magno cum gaudio solverunt. Erat inter primos Graecorum Ulixes quidam, vir summae virtutis ac prudentiae, quem dicunt nonnulli dolum istum excogitasse quo Troiam captam esse constat. Hic regnum insulae Ithacae obtinuerat, et paulo antequam cum reliquis Graecis ad bellum profectus est, puellam formosissimam, nomine Penelopen, in matrimonium duxerat. Nunc igitur cum iam decem annos quasi in exsilio consumpsisset, magna cupiditate patriae et uxoris videndae ardebat.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE