×

我们使用 cookie 帮助改善 LingQ。通过浏览本网站,表示你同意我们的 cookie 政策.

Latin Odyssey, Revenimus ad Aeoliam – 阅读文本

Latin Odyssey, Revenimus ad Aeoliam

初级2 拉丁语 课程,练习阅读

现在开始学习这个课程

Revenimus ad Aeoliam

dies novem atque noctes novem navigabamus; decimo iam patriam conspeximus. etiam homines conspiciebamus. tum dormivi: magnopere fessus eram quod diu navem solus gubernabam.

comites inter se dicebant: “quid est in utre?” - “Aeolus multum argentum et aurum Ulixi dedit!” - “nos quoque iter longum fecimus, argentum tamen non habemus!” - “quantum argentum est in utre?”

tandem comites utrem soluerunt itaque venti effugerunt et tempestas comites rapuit ab patria. igitur iterum ad insulam Aeoli advenimus.

Aeolus attonitus erat. “Ulixes,” inquit, “cur ibi ades?”

miser respondi, “comites infidi et somnus fatalis me fefellerunt. da mihi auxilium, amice, quod facile est tibi.”

Aeolus respondit, “Ulixes, infelix es quod di te oderunt! statim ab insula mea discede!”

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE