×

我们使用 cookie 帮助改善 LingQ。通过浏览本网站,表示你同意我们的 cookie 政策.

Liber Psalmorum, Psalmi 121-150, Psalmus 121 – 阅读文本

Liber Psalmorum, Psalmi 121-150, Psalmus 121

中级1 拉丁语 课程,练习阅读

现在开始学习这个课程

Psalmus 121

1 Canticum graduum.

Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi : In domum Domini ibimus. 2 Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem. 3 Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum. 4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini : testimonium Israël, ad confitendum nomini Domini. 5 Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David. 6 Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te. 7 Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis. 8 Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te. 9 Propter domum Domini Dei nostri, quæsivi bona tibi.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE