×

我们使用 cookie 帮助改善 LingQ。通过浏览本网站,表示你同意我们的 cookie 政策.

C. IVLI CAESARIS COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO LIBER I, L… – 阅读文本

C. IVLI CAESARIS COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO LIBER I, Liber Secundus XVI- XXXV (2)

高级1 拉丁语 课程,练习阅读

现在开始学习这个课程

Liber Secundus XVI- XXXV (2)

[34] 1 Eodem tempore a P. Crasso, quem cum legione una miserat ad Venetos, Venellos, Osismos, Coriosolitas, Esuvios, Aulercos, Redones, quae sunt maritimae civitates Oceanumque attingunt, certior factus est omnes eas civitates in dicionem potestatemque populi Romani esse redactas.

[35] 1 His rebus gestis omni Gallia pacata, tanta huius belli ad barbaros opinio perlata est uti ab iis nationibus quae trans Rhenum incolerent legationes ad Caesarem mitterentur, quae se obsides daturas, imperata facturas pollicerentur. 2 Quas legationes Caesar, quod in Italiam Illyricumque properabat, inita proxima aestate ad se reverti iussit. 3 Ipse in Carnutes, Andes, Turonos quaeque civitates propinquae iis locis erant ubi bellum gesserat, legionibus in hiberna deductis, in Italiam profectus est. 4 Ob easque res ex litteris Caesaris dierum XV supplicatio decreta est, quod ante id tempus accidit nulli.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE