×

We gebruiken cookies om LingQ beter te maken. Als u de website bezoekt, gaat u akkoord met onze cookiebeleid.

Linguam latinam discimus - Lateinisches Übungsbuch - Latin … – Text to read

Linguam latinam discimus - Lateinisches Übungsbuch - Latin Primer, 006 Finis Priami

Beginner 2 Latijn lesson to practice reading

Begin nu met het leren van deze les

006 Finis Priami

Misera fortūna Priamī, ultimī rēgis Trōiānōrum, fuit. Hostēs, postquam dolō in urbem intrāvērunt, senex prōpulsābat. Erat in mediā rēgiā āra iuxtāque laurus, quae āram obumbrābat. Hīc uxor et fīliae rēgis velut columbae tempestāte ingentī fugātae fātum exspectant. Hinc Hecuba marītum revocābat. Frūstrā, inquit, “Patriam armīs servāre temptās: potius hic ad āram cum uxōre et līberīs deōs implōrā!” Senex verbīs uxōris obtemperat. Ecce autem Polītēs, ūnus ex fīliīs Priamī, saucius ad āram appropinquat et cōram parentibus animam exspīrat. Post Polītēm advolat Pyrrhus, Achillis fīlius, quī miserum iuvenem vulnerāvit. Tum Priamus īrā īnflammātus exclāmat: "Impius es, Pyrrhē; nam patris os fūnere fīliī foedāvistī; pater tuus nōn tam crūdēlis fuit in Priamum." Simul hostem ferrō necāre temptat, sed ipse ā fortī et crūdēlī iuvene obtruncātur. Rēx ōlim potēns

iacet ingēns lītore truncus

āvulsumque umerīs caput et sine nōmine corpus.

(Pūblius Vergilius Marō: Aenēis)

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE