×

We gebruiken cookies om LingQ beter te maken. Als u de website bezoekt, gaat u akkoord met onze cookiebeleid.

Nieuwjaarsactie Tot 50% korting
Gratis inschrijven
image

Liber Psalmorum, Psalmi 61-90, Psalmus 086

Psalmus 086

1 Filiis Core. Psalmus cantici.

Fundamenta ejus in montibus sanctis ; 2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob. 3 Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei ! 4 Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me ; ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum, hi fuerunt illic. 5 Numquid Sion dicet : Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus ? 6 Dominus narrabit in scripturis populorum et principum, horum qui fuerunt in ea. 7 Sicut lætantium omnium habitatio est in te.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE