×

우리는 LingQ를 개선하기 위해서 쿠키를 사용합니다. 사이트를 방문함으로써 당신은 동의합니다 쿠키 정책.

image

De Imitatione Christi, De Imitatione Christi: Liber Primus 1-11

De Imitatione Christi: Liber Primus 1-11

THOMAS À KEMPIS: DE IMITATIONE CHRISTI LIBER PRIMUS

Liber Primus Admonitiones ad Vitam spiritualem utiles.

Cap. I. De imitatione Christi et contemptu mundi omniumque eius vanitatum.

1. Qui sequitur me non ambulat in tenebris dicit Dominus. Hæc sunt verba Christi, quibus admonemur quatenus vitam eius et mores imitemur, si volumus veraciter illuminari, et ab omni cæcitate cordis liberari. Summum igitur studium nostrum, sit in vita Jesu meditari.

2. Doctrina Christi omnes doctrinas Sanctorum præcellit, et qui spiritum haberet absconditum ibi manna inveniret. Sed contingit quod multi ex frequenti auditu Evangelii parvum desiderium sentiunt, quia spiritum Chrisi non habent. Qui autem vult plene et sapide verba Christi intelligere, oportet ut totam vitam suam illi studeat conformare.

3. Quid prodest tibi alta de Trinitate disputare, si careas humilitate unde displiceas Trinitati? Vere alta verba non faciunt sanctum et justum, sed virtuosa vita efficit Deo carum. Opto magis sentire compunctionem quam scire definitionem. Si scires totam Bibliam, et omnium philosophorum dicta quid totum prodesset, sine charitate et gratia? Vanitas vanitatum et omnia vanitas præter amare Deum et illi soli servire. Ista est summa sapientia per contemptum mundi tendere ad regna cælestia.

4. Vanitas igitur est divitias perituras quærere, et in illis sperare. Vanitas quoque est honores ambire, et in altum se extollere. Vanitas est carnis desideria sequi, et illud desiderare unde postmodum graviter oportet puniri. Vanitas est longam vitam optare, et de bona vita modicum curare. Vanitas est præsentem vitam solum attendere, et quæ futura sunt non prævidere. Vanitas est diligere quod cum omni celeritate transit, et illuc non festinare ubi sempiternum manet gaudium.

5. Stude ergo cor tuum ab amore visibilium abstrahere, et ad invisiblia te transferre. Nam sequentes suam sensualitatem maculant conscientiam, et perdunt Dei gratiam.

Cap. 2. De humili scire sui ipsius.

1. Omnis homo naturaliter scire desiderat. Sed scientia sine timore Dei quid importat? Melior est profecto Rusticus humilis, qui Deo servit, quam superbus Philosophus, qui se neglecto cursum cæli considerat. Qui bene se ipsum cognoscit sibi ipsi vilescit, nec laudibus delectatur humanis. Si scirem omnia quæ in mundo sunt, et non essem in charitate, quid me juvaret coram Deo, qui me judicaturus est ex facto?

2. Quiesce a nimio discendi desiderio, quia ibi magna incitatur distractio et deceptio. Scientes volunt libenter docti videri et sapientes dici. Multa sunt quæ scire animæ parum vel nihil prodest. Et valde insipiens est, qui aliquibus magis intendit, quam his quæ saluti suæ deserviunt. Multa verba non satiant animam, sed bona vita refrigerat mentem, et pura conscientia magnam ad Deum præstat confidentiam.

3. Quanto plus et melius scis, tanto gravius judicaberis inde nisi sancte vixeris. Noli ergo extolli de ulla arte vel scientia, sed potius time de data tibi notitia. Si tibi videtur quod multa scias et satis bene intelligas, scito tamen quia sunt multo plura quæ nesci. Noli sapere altum, sed ignorantiam tuam magis fatere. Quid te vis alicui præferre, cum plures doctiores te inveniantur, et magis in lege periti. Si vis aliquid utiliter scire, et discere, ama nesciri, et pro nihilo reputari.

4. Hæc est altissima et utilissima lectio, sui ipius vera cognitio, et despectio. De se ipso nihil tenere, et de aliis semper bene et alte sentire magna sapientia est, et perfectio. Si videres aliquem aperte peccare, vel aliqua gravia perpetrare, non deberes te meliorem exstimare, quia nescis quamdiu possis in bono stare. Omnes fragiles sumus, sed tu neminem fragiliorem te ipso tenebis.

Cap. 3. De doctrina veritatis.

1. Felix quem Veritas per se ipsam docet, non per figuras et voces transeuntes, sed sicuti se habet. Nostra opinion, et noster sensus sæpe nos fallit, et modicum videt. Quid prodest magna cavillatio de occultis, et obscuris rebus de quibus nec argueur in judicio, quia ignoravimus? Grandis insipientia quod neglectis utilibus, et necessariis, ultro intendimus curiosis, et damnosis. Oculos habentes, non videmus.

2. Et quid nobis de generibus et speciebus, cui æternum Verbum loquitur a multis opinionibus expeditur. Ex uno Verbo omnia, et unum loquuntur omnia et hoc est Principium quod et loquitur nobis. Nemo sine illo intelligit, aut recte judicat. Cuit omnia unam sunt, et qui omnia ad unum trahit, et omnia in uno videt, potest stabilis esse, et in Deo pacificus permanere. O veritas Deus, fac me unum tecum in charitate perpetua. Tædet mihi sæpe multa legere, t audire: in te toum est, quod volo et desidero. Taceant omnes doctores, sileant universæ creaturæ in conspectu tuo, tu mihi loquere solus.

3. Quanto magis aliquis unitus, et interius implicatus fuerit, tanto plura et altiora sine labore intelligit quia desuper lumen intelligentiæ accipit. Purus simplex et stabilis in multis operibus non dissipatur, quia omnia ad Dei honorem operatur, et in se otiose ab omni propria exquisitione esse nititur. Quis te magis impedit, et molestat quam tua immortificata cordis affectio? Bonus et devotus homo, opera sua intus prius disponit, quæ foris agere debet, nec illa trahunt ad desideria vitiosæ inclinationis, sed ipse inflectat ea ad arbitrium rectæ intentionis rationis. Quis habet fortius certamen, quam qui nititur vincere se ipsum? Et hoc deberet esse negotium nostrum, vincere scilicet se ipsum, et quotidie se fortiorem ipso fieri, atque in melius proficere.

4. Omnis perfectio in hac vita quamdam imperfectionem sibi habet annexam. Et omnis speculatio nostra quadam caligine non caret. Humilis tui cognitio certior via est ad Deum, quam profundæ scientiæ inquisitio. Non est culpanda scientia, aut quælibet rei notitia quæ bona est, in se confiderata, eet a Deo ordinata, sed præferenda est, semper bona conscientia, et vita, quia student magis plures scire quam bene vivere, ideo sæpe errant, et nullum vel modicum fructum ferunt.

5. O, si tantam adhiberent diligentiam ad extirpanda vitia, et virtutes inferendas, sicuti movendi quæstiones, non fierent tanta mala et scandala in populo nec tanta dissolutio in cænobiis. Certe adveniente e judicii, non quæretur a nobis quid legimus, sed quid fecimus; nec quam bene diximus, sed quam religiose visimus. Dic mihi, ubi sunt modo illi omnes Domini, et Magistri quos bene nosti dum adhuc bene viverent, et in studiis florerent? Jam eorum præbendas alii possident, et nescio utrum de eis recogitent. In vita sua aliquid videbantur et modo de illis tacetur.

6. O quam cito transit gloria mundi. Utinam vita eorum scientiæ concordasset eorum, tunc bene legissent et studuissent. Quam multi pereunt per vanam scientiam in hoc sæculo, qui parum curant de Dei fervitio. Et quia magis diligunt magni esse quam humiles, ideo evanuerunt in cognitationibus suis. Vere magnus est qui in si parvus est et pro nihilo omne culmen honoris ducit. Vere prudens est qui omnia terrena arbitratur uti stercora ut Christum lucrifaciat. Et vere bene doctus est qui Dei voluntatem facit et suam voluntatem relinquit.

Cap. 4. De prudentia in agendis.

1. Non est credendum omni verbo nec instinctui sed caute et longanimiter, res est fecundum Deum ponderanda. Proh dolor sæpe malum facilius quam bonum de alio creditur et dicitur ita infirmi sumus. Sed perfecti viri non facile credunt omni enarrant, quia sciunt humanam fragilitatem imo infirmitatem ad malum proclivem et in verbis fatis labilem.

2. Magna sapientia est non esse præcipitem in agendis, nec pertinaciter in sensibus stare. Ad hanc etiam non pertinet quibuslibet hominum verbis credere nec audita vel credita mox ad aliorum aures effundere.

3. Cum sapiente et sententioso viro consilium habe, et quære potius a melioribus instrui, quam tuas adinventiones sequi. Bona vita facit hominem sapientem secundum Deum, et expertum in multis. Quanto quis in se humilior fuerit, et Deo subjectior, tanto in omnibus erit sapientior et pacatior.

Cap. 5. De lectione scripturarum.

1. Veritas est in Scripturis sanctis quærenda, non eloquenda. Omnis Scriptura sacra eo spiritu debet legi, quo facta est. Quærere debemus potius utilitatem in Scripturis, quam subtilitatem sermonis. Ita libenter devotos et simplices libros legere debemus, sicut altos et profundos. Non te defendat auctoritas Scribentis utrum parvæ vel magnæ litteraturæ fuerit, sed amor puræ veritatis te trahat ad legendum. Non quæras quis hoc dixerit, sed quid dicatur attende.

2. Homines transeunt, sed veritas Domini manet in æternum. Sine personarum acceptione variis modis nobis loquitur Deus. Curiositas nostra sæpe nos impedit in lectione Scripturarum, cum volumus intelligere et discutere ubi simpliciter est transeundum. Si vis profectum haurire lege humiliter, simpliciter, et fideliter nec unquam velis habere nomen scientiæ. Interroga libenter, et audi tacens Sanctorum verba, nec displiceant tibi parabolæ Seniorum sine cause enim non proferuntur.

Cap. 6. De inordinatis affectibus.

1. Quandocumque homo inordinate aliquid appetit statim in se inquietus sit. Superbus et avarus nunquam quiescunt. Pauper et humilis spiritu in multitudine pacis conversatur. Homo qui necdum in se perfecte mortuus est, cito tentatur et vincitur in parvis et vilibus rebus. Infirmus in spiritu, et quodammodo adhuc carnalis ad sensibilia inclinatus, difficulter potest se a terrenis desideriis ex toto extrahere. Et ideo sæpe habet tristitiam cum se subtrahit. Leviter etiam dedignatur, si quis ei resistit.

2. Si autem profecutus fuerit quod concupiscitur, statim ex reatu conscientiæ gravatur, quia secutus est passionem suam, quæ nihil juvat ad pacem, quam quæsivit. Resistendo igitur passionibus invenitur vera pax cordis non autem serviendo eis. Non est ergo pax in corde hominis carnalis, non in homine in exterioribus dedito, sed in fervido spirituali.

Cap. 7. De vana spe et elatione fugienda.

1. Vanus est qui spem suam ponit in hominibus aut in creaturis. Non pudeat te aliis servire amore Domini nostri Jesu Christi, et pauperem in hoc sæculo videri. Non stes super teipsum, sed in Deo spem tuam constitue. Fac quod in te est, et Deus aderit bonæ voluntati tuæ. Non confidas in tua scientia, vel cujuscumque astutia viventi, sed magis in Dei gratia, qui humiles adjuvat, et de se præsumentes humiliat.

2. Non glorieris in divitiis si adsint, nec in amicis quia potentes sunt, sed in Deo qui omnia præstat, et se ipsum super omnia dare desiderat. Non te extollas de magnitudine vel pulchritudine corporis, quæ modica etiam infirmitate corrumpitur et foedatur. Non placeas tibi ipsi, de humilitate aut ingenio ne displiceas Deo, cujus est totum quidquid boni naturaliter habemus.

3. Non te reputes aliis meliorem, ne forte coram Deo deterior habearis qui scit quid est in homine. Non superbias de operibus bonis, quia aliter sunt judicia Dei quam hominum, cui sæpe displicet, quod hominibus placet. Si aliquid boni habueris, crede de aliis meliora, ut humilitatem conserves. Non nocet ut te hominibus supponas, nocet autem plurimum, si vel uni te præponas. Jugis pax cum humili, in corde autem superbi zelus et indignatio frequens.

Cap. 8. De cavenda nimia familiaritate.

1. Non omni homini reveles cor tuum, sed cum sapiente, et timente Deum age causam tuam? Cum juvenibus et extraneis rarus esto, cum divitibus noli blandiri, et coram magnatis non libenter appareas. Cum humilibus et simplicibus, cum devotis et morigeratis sociare, et quæ ædificationis sunt pertracta. Non sis familiaris alicui mulieri, sed in communi omnes bonas mulieres Deo commenda. Soli Deo et Angelis ejus opta familiaris esse, et hominum notitiam devita.

2. Charitas est habenda ad omnes, sed familiaritas non expedit. Quandoque accidit ut persona ignota ex bona fama lucescit, tum præsentia oculos intuentium offuscat. Putamus aliis placere ex convictione nostra, et incipimus magis displicere morum improbitate in nobis considerata.

Cap. 9. De obedientia et subjectione.

1. Valde magnum est in obedientia stare, sub Prælato se vivere, et sui juris non esse. Multo tutius est stare in subjectione, quam in prælatura. Multi sunt sub obedientia magis ex necessitate, quam ex charitate, et illi poenam habent, et leviter murmurant, nec libertatem mentis acquirent, nisi ex toto corde propter Deum se subjiciant. Curre hic vel ibi non invenies requiem, nisi in humili subjectione sub Prælati regimine. Imaginatio locorum, et mutatio multos fefellit.

2. Verum est quod unusquisque libenter agit pro sensu suo et inclinatur ad eos magis qui secum sentiunt. Sed si Christus est inter nos, tunc necesse est, ut relinquamus etiam nostrum sentire propter bonum pacis. Quis est ita sapiens, qui omnia plene scire possit? Ergo noli nimis in sensu tuo confidere, sed velis etiam aliorum sensum audire. Si bonum est tuum sentire, et hoc ipsum propter Deum dimittis, et alium sequeris, magis inde proficies.

3. Audivi enim sæpe, securius esse audire, et accipere consilium quam dare. Potest enim contingere ut bonum fit uniuscujusque sentire, sed nolle aliis acquiescere, cum id ratio aut causa postulat, signum est superbiæ aut pertinaciæ.

Cap. 10. De superfluitate verborum.

1. Caveas tumultum hominum, quantum potes. Multum nam impedit tractatus fæcularium gestorum, etiamsi simplici intentione proferantur. Cito enim inquinamur vanitate et captivamur. Vellem me pluries tacuisse, et inter homines non fuisse. Sed quare tam frequenter loquimur, et invicem fabulamur, cum tamen sine læsione conscientiæ raro ad silentium redimus? Ideo tam frequenter loquimur, quia per multas locutiones ad invicem consolari quærimus, et cor diversis cogitationibus fatigatum optamus relevare, et multum libenter, de his quæ diligimus, seu cupimus, vel quæ nobis sentimus contraria, libet loqui et cogitare.

2. Sed proh dolor sæpe inaniter, et frustra. Nam hæc exterior consolatio interioris et divinæ consolationis non modicum detrimentum est. Ideo vigilandum est et orandum ne tempus otiose transeat. Si loqui licet et expedit, quæ ædificabilia sunt loquere. Malus usus et negligentia profectus nostri multum facit ad incustodiam oris nostri. Juvat tamen non parum ad profectum spiritualem devota spiritualium rerum collatio, maxime ubi pares animo et spiritu in Deo sibi sociantur.

Cap. 11. De pace quærenda, et zelo proficiendi.

1. Multam possumus pacem habere, si volumus nos cum aliorum dictis et factis quæ ad nostram curam non spectant non occupare. Quomodo potest ille in pace die permanere, qui alienis curis se intermiscet, qui occasiones forinsecus quærit, qui parum vel raro se intrinsecur colligit? Beati simplices, quoniam multam pacem habebunt.

2. Quare quidam Sanctorum tam perfecti et contemplativi fuerunt? quia mortificari omnino ab omnibus terrenis desideriis studuerunt, et ideo totis medullis cordis Deo inhærere, atque sibi libere vacare potuerunt. Nos nimium propriis occupamur passionibus, et de transitoriis nimis sollicitamur. Raro nam vitium unum perfecte vincimus, et ad quotidianum profectum non attendimus, ideo frigidi et tepidi remanemus.

3. Si essemus nobismetipsis perfecte intenti, et exterius minime implicati, tunc possemus etiam divina sapere, et de cælesti contemplatione aliquid experiri. Totum et maximum impedimentum est, quia non sumus a passionibus, et concupiscentiis liberi, nec perfectam viam Sanctorum conamur ingredi. Quando etiam modicum adversitatis occurit, nimis cito dijicimur, et ad humanas consolationes convertimur.

4. Si niteremur sicut viri fortes stare in proelio, profecto auxilium Dominii super nos videremus de cælo. Ipse nam certantes, et de sua gratia sperantes paratus est adjuvare, qui nobis certandi occasiones procurat, ut vincamus. Si tantum in istis exterioribus observantiis profectum religionis ponimus, cito finem habebit devotio nostra. Sed ad radicem securim ponamus, ut purgati a passionibus pacificam mentem possideamus.

5. Si omni anno unum vitium extirparemus, cito viri perfecti efficeremur. Sed modo contrario sæpe sentimus ut meliores, et puriores in initio conversionis nos fuisse inveniamus quam post multos annos prosessionis. Fervor et profectus noster quotidie deberet crescere, sed nunc pro magno videtur si quis primi fervoris partem possit retinere. Si modicam violentiam faceremus in principio, tunc omnia possemus facere cum levitate et gaudio.

6. Grave est assueta dimittere, et gravius est contra propriam voluntatem ire. Sed si non vincis parva et levia, quando superabis difficiliora? Resiste in principio inclinatini tuæ, et malum defere consuetudinem, ne forte paulatim ad majorem te ducat difficultatem. O si adverteres quantum tibi pacem et aliis lætitiam faceres, temetipsum bene habendo, puto quod sollicitior esses ad spiritualem profectum.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE