×

우리는 LingQ를 개선하기 위해서 쿠키를 사용합니다. 사이트를 방문함으로써 당신은 동의합니다 쿠키 정책.

image

Confessio Augustana 1530 (Lutheran Confession), Art. I.—De Deo.

Art. I.—De Deo.

Ecclesiæ magno consensus apud nos docent, Decretum Nicænæ Synodi, de unitate essentiæ divinæ et de tribus personis, verum et sine ulla dubitatione credendum esse. Videlicet, quod sit una essentia divina, quæ et appellatur et est Deus, æternus, incorporeus impartibilis, immensa potentia, sapientia, bonitate, creator et conservator omnium rerum, visibilium et invisibilium; et tamen tres sint personæ, ejusdem essentiæ et potentiæ, et coæternæ, Pater, Filius et Spiritus Sanctus. Et nominee personæ utuntur ea significatione, qua usi sunt in hac causa Scriptores Ecclesiastici, ut significet non partem aut qualitatem in alio, sed quod proprie subsistit.

Damnant omnes hæreses, contra hunc articulum exortas, ut Manichæos, qui duo principia ponebant, Bonum et Malum, item Valentinianos, Arianos, Eunomianos, Mahometistas et omnes horum similes. Damnant et Samosatenos, veteres et neotericos, qui, cum tantum unam personam esse contendant de Verbo et de Spiritu Sancto astute et impie rhetoricantur, quod non sint personæ distinctæ, sed quod Verbum significet verbum vocale, et Spiritus motum in rebus creatum.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE