×

우리는 LingQ를 개선하기 위해서 쿠키를 사용합니다. 사이트를 방문함으로써 당신은 동의합니다 쿠키 정책.

image

Easy Latin texts, Text 9

Text 9

Servio Tullio

Post hunc Servius Tullius suscepit imperium, genitus ex nobili femina, captiva tamen et ancilla.

Hic quoque Sabinos subegit, montes tres, Quirinalem, Viminalem, Esquilinum, urbi adiunxit, fossas circum murum duxit. Primus omnium censum ordinavit, qui adhuc per orbem terrarum incognitus erat. Sub eo Roma omnibus in censum delatis habuit capita LXXXIII (= tria et octoginta) milia civium Romanorum cum his, qui in agris erant. Occisus est scelere generi sui Tarquini Superbi, filii eius regis, cui ipse successerat, et filiae, quam Tarquinius habebat uxorem.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE