image

Preces et Hymni, Dies irae

Dies irae

Dies iræ, dies illa, Solvet sæclum in favilla: Teste David cum Sibylla.

Quantus tremor est futurus, Quando Iudex est venturus, Cuncta stricte discussurus!

Tuba, mirum spargens sonum Per sepulchra regionum, Coget omnes ante thronum.

Mors stupebit, et natura, Cum resurget creatura, Iudicanti responsura.

Liber scriptus proferetur, In quo totum continetur, Unde mundus iudicetur.

Iudex ergo cum sedebit, Quidquid latet, apparebit: Nil inultum remanebit.

Quid sum miser tunc dicturus? Quem patronum rogaturus, Cum vix iustus sit securus?

Rex tremendæ maiestatis, Qui salvandos salvas gratis, Salva me, fons pietatis.

Recordare, Iesu pie, Quod sum causa tuæ viæ: Ne me perdas illa die.

Quærens me, sedisti lassus: Redemisti Crucem passus: Tantus labor non sit cassus.

Iuste Iudex ultionis, Donum fac remissionis Ante diem rationis.

Ingemisco, tamquam reus: Culpa rubet vultus meus: Supplicanti parce, Deus.

Qui Mariam absolvisti, Et latronem exaudisti, Mihi quoque spem dedisti.

Preces meæ non sunt dignæ: Sed tu bonus fac benigne, Ne perenni cremer igne.

Inter oves locum præsta, Et ab hædis me sequestra, Statuens in parte dextra.

Confutatis maledictis, Flammis acribus addictis, Voca me cum benedictis.

Oro supplex et acclinis, Cor contritum quasi cinis: Gere curam mei finis.

Lacrimosa dies illa, Qua resurget ex favílla Iudicandus homo reus: Huic ergo parce, Deus:

Pie Iesu Domine, Dona eis requiem. Amen.



Want to learn a language?


Learn from this text and thousands like it on LingQ.

  • A vast library of audio lessons, all with matching text
  • Revolutionary learning tools
  • A global, interactive learning community.

LingQ에서 온라인 언어학습

Dies irae

Dies iræ, dies illa, Solvet sæclum in favilla: Teste David cum Sibylla.

Quantus tremor est futurus, Quando Iudex est venturus, Cuncta stricte discussurus!

Tuba, mirum spargens sonum Per sepulchra regionum, Coget omnes ante thronum.

Mors stupebit, et natura, Cum resurget creatura, Iudicanti responsura.

Liber scriptus proferetur, In quo totum continetur, Unde mundus iudicetur.

Iudex ergo cum sedebit, Quidquid latet, apparebit: Nil inultum remanebit.

Quid sum miser tunc dicturus? Quem patronum rogaturus, Cum vix iustus sit securus?

Rex tremendæ maiestatis, Qui salvandos salvas gratis, Salva me, fons pietatis.

Recordare, Iesu pie, Quod sum causa tuæ viæ: Ne me perdas illa die.

Quærens me, sedisti lassus: Redemisti Crucem passus: Tantus labor non sit cassus.

Iuste Iudex ultionis, Donum fac remissionis Ante diem rationis.

Ingemisco, tamquam reus: Culpa rubet vultus meus: Supplicanti parce, Deus.

Qui Mariam absolvisti, Et latronem exaudisti, Mihi quoque spem dedisti.

Preces meæ non sunt dignæ: Sed tu bonus fac benigne, Ne perenni cremer igne.

Inter oves locum præsta, Et ab hædis me sequestra, Statuens in parte dextra.

Confutatis maledictis, Flammis acribus addictis, Voca me cum benedictis.

Oro supplex et acclinis, Cor contritum quasi cinis: Gere curam mei finis.

Lacrimosa dies illa, Qua resurget ex favílla Iudicandus homo reus: Huic ergo parce, Deus:

Pie Iesu Domine, Dona eis requiem. Amen.

×

우리는 LingQ를 개선하기 위해서 쿠키를 사용합니다. 사이트를 방문함으로써 당신은 동의합니다 cookie policy.