Lingua latina - Historia: Aetas humanistica
Aetas humanistica
Aetas humanistica censetur ex saeculo quartodecimo incipere. Post schismata protestantium, scholares humanistici conati sunt linguam Latinam convertere in linguam internationalem. Lingua Latina igitur hac aetate lingua quotidiana Ecclesiae Catholicae Romanae non tantum fuit, sed tamen scientiae, iuris, et litterarum. Pleraque nominum et taxinomiae et biologiae, et iuris ex hac lingua (et Graeca) ducta sunt. Describitur ergo ordo plantarum (id est florum herbarumque arborumque) et animalium adhuc Latine.
Nationalismus autem civitatum Europearum magnopere per hanc aetatem quoque auctus est, quod efficit ut civitas quaeque propriam linguam nationalem distinctamque petat: Britanniarum Regnum tandem linguam Anglicam habuit, Francia linguam Francogallicam, Hispania Hispanicam, Germania Theodiscam, Italia Italicam, etc.
Demum lingua Latina ut lingua franca internationalis omnino desinit, a lingua Francogallica dimota, post Rerum Francicarum eversionem, cum Francia revolutionem contra Ecclesiam Catholicam Romanam habuit, et imperium per continentem Europaeum extendit saeculo XVIII (duodevicesimo) sub Napoleone Bonaparte.