Confessiones Liber Primus 4-5
[1.4.4] quid es ergo, deus meus? quid, rogo, nisi dominus deus? quis enim dominus praeter dominum? aut quis deus praeter deum nostrum? summe, optime, potentissime, omnipotentissime, misericordissime et iustissime, secretissime et praesentissime, pulcherrime et fortissime, stabilis et incomprehensibilis, immutabilis mutans omnia, numquam novus numquam vetus, innovans omnia et in vetustatem perducens superbos et nesciunt. semper agens semper quietus, conligens et non egens, portans et implens et protegens, creans et nutriens et perficiens, quaerens cum nihil desit tibi. amas nec aestuas, zelas et securus es, paenitet te et non doles, irasceris et tranquillus es, opera mutas nec mutas consilium, recipis quod invenis et numquam amisisti. numquam inops et gaudes lucris, numquam avarus et usuras exigis, supererogatur tibi ut debeas: et quis habet quicquam non tuum? reddis debita nulli debens, donas debita nihil perdens. et quid diximus, deus meus, vita mea, dulcedo mea sancta, aut quid dicit aliquis cum de te dicit? et vae tacentibus de te, quoniam loquaces muti sunt.
[1.5.5] quis mihi dabit adquiescere in te? quis dabit mihi ut venias in cor meum et inebries illud, ut obliviscar mala mea et unum bonum meum amplectar, te? quid mihi es? miserere ut loquar. quid tibi sum ipse, ut amari te iubeas a me et, nisi faciam, irascaris mihi et mineris ingentes miserias? parvane ipsa est si non amem te? ei mihi! dic mihi per miserationes tuas, domine deus meus, quid sis mihi. dic animae meae, `salus tua ego sum': sic dic ut audiam. ecce aures cordis mei ante te, domine. aperi eas et dic animae meae, `salus tua ego sum.' curram post vocem hanc et apprehendam te. noli abscondere a me faciem tuam: moriar, ne moriar, ut eam videam.
[1.5.6] angusta est domus animae meae quo venias ad eam: dilatetur abs te. ruinosa est: refice eam. habet quae offendant oculos tuos: fateor et scio. sed quis mundabit eam? aut cui alteri praeter te clamabo, `ab occultis meis munda me, domine, et ab alienis parce servo tuo?' credo, propter quod et loquor, domine: tu scis. nonne tibi prolocutus sum adversum me delicta mea, deus meus, et tu dimisisti impietatem cordis mei? non iudicio contendo tecum, qui veritas es, et ego nolo fallere me ipsum, ne mentiatur iniquitas mea sibi. non ergo iudicio contendo tecum, quia, si iniquitates observaveris, domine, domine, quis sustinebit?