×

우리는 LingQ를 개선하기 위해서 쿠키를 사용합니다. 사이트를 방문함으로써 당신은 동의합니다 쿠키 정책.

image

Incerti autoris "Historia Apollonii Regis Tyri", Pars II, 2

Pars II, 2

Rex autem exhilaratus naves jubet produci in litus et omnibus bonis impleri; propterea nutricem ejus, nomine Ligozidem, et obstetricem propter partum ejus simul navigare praecepit, et data proficiscendi copia deduxit ad litus, osculaturque filiam et generum.

Navigabant, sed cum per aliquot dies in mari fuissent, surrexit tempestas magna; puella interim infirmatur, procreans filiam, quod facta est quasi mortua. Quod cum videret familia, exclamabat voce magna et ululatu. Haec audiens Apollonius cucurrit, vidit conjugem suam quasi mortuam jacentem, ut ei videbatur, scidit a pectore suo vestes, profusis fletibus Jactavit se super corpus ejus et ait:

Cara conjux, Altistratis filia, quid respondebo patri tuo pro te?

Et cum hoc dixisset, dixit ei gubernator:

Corpus mortuum navis sufferre non valet; Jube ergo corpus in pelagum mitti, ut possimus evadere.

Apollonius ait ad eum: Quid dicis, pessime? Placet tibi, ut hoc corpus in pelagus inmittam, quod naufragum me et egenum suscepit?

Vocavit servos suos et ait: Faciatis loculum et foramina et cum bitumine liniri et sit carta plumbea intus posita et obturetur, perfecto locido regalibus ornamentis exornent.

Puellam in loculo ponunt et copiam auri ad caput ejus, et dedit osculum funeri, fundens super eam lacrimas.

Tunc jussit infantem tolli et diligenter nutriri, ut pro filia nepotem regi ostenderet, et jussit loculum mitti in mari cum maximo fletu.

Tertia vero die unda maris ejecit loculum ad litus Ephesorum a longe a domo cujusdam medici, Cerimonis nomine, qui cum discipulis suis eadem die in litore ambulavit. Tunc vidit loculum effusis

fluctibus jacentem, ait servis suis:

Tollite hunc loculum cum omni diligentia et ad villam perferte!

Quod cum fecissent, medicus aperuit, vidit puellam regalibus ornamentis decoratam et speciosam valde et

quasi mortuam Jacentem, obstupuit et ait:

O bona puella, quare estis sic derelicta?

Vidit subtus caput ejus pecuniam positam et sub pecunia cartam scriptam et ait:

Perquiramus, quid continetur in carta!

Quam cum aperuisset, invenit titulum scriptum: Quicumque hunc loculum invenit, peto, ut decem aureos habeat et decem funeri impendat; hoc enim corpvs multas lacrimas reliquit parentibus et dolores amaros. Quod si aliud fecerit, quam quod dolor exposcit, ultimum diem incidat, nec sit, qui ejus corpvs sepulturae commendat.

Perlectis autem cartulis ad servos svos ait:

Prestemus corpori, quod dolor exposcit! Juro vobis per spem vitae meae, in hoc funere amplius me erogaturum, quam dolor imperat.

Continuo jubet parari rogum, sed cum aedificatur atque deponitur, supervenit discipulus medici adolescens et, quantum ad ingenium pertinet, senex. Hic cum corpus speciosum super rogum positum videret, intuens eum magister ait:

Bene venisti, haec enim hora expectavit te. Tolle ampullam unguenti et quod supremum est de funere, superfunde sepulturae!

Venit juvenis ad corpus, extraxit de pectore vestes, fudit unguentum tractum manu, totum corpus ad praecordia vivere sensit.

Obstupuit juvenis, palpat venas et indicia rimatur narium, labia labiis probat, sensit vitam cum morte luctantem et ait ad servos:

Supponite faculas per quatuor angulos lente et temperate!

Quo facto sanguis ille, qui coagulatus erat, est liquefactus. Quod ut vidit juvenis, ait magistro:

Puella, quam mortuam dicis, vivit, et ut facilius mihi posses credere, experimento satisfaciam.

Hiis dictis tulit puellam et in cubiculum suum posuit, super pectus ejus calefaciens oleum, madefecit lanam

et posuit super corpus suum, sic, quod sanguis ejus, qui intus erat, coagulatus esset, tempore liquefactus est, coepitque spiritus per medullas descendere. Venis itaque patefactis, aperuit oculos et recipiens spiritum ait:

Qualis tu es, non tangas aliter, quam oportet tangere, quia filia regis sum et regis uxor.

Juvenis, haec audiens, gaudio plenus introivit ad magistrum in cubiculum, et ait:

Ecce, magister, puella vivit!

Qui ait: Probo peritiam, artem laudo, prudentiam miror. Diligentiam audi disciplinae, noli artis tuae esse ingratus, accipe mercedem, haec enim puella multam pecuniam secum attulit!

Et jussit eam salubribus vestibus, cibis et fomentis optimis recreari.

Post paucos dies, ut cognovit eam ex regio genere ortam esse, adhibitis amicis, filiam sibi adoptavit, et rogabatur ab ea cum lacrymis, ne ab aliquo tangeretur. Inter sacerdotes Dyanae templi eam cum feminis misit, ut inviolabiliter servaretur.

Inter haec dum Appollonius navigat cum ingenti Iuctu, gubernante deo applicuit Tharso et descendens a rati petiit domum Stranguilionis et Dyonisiadis. Quos cum salutasset, omnes casus suos exposuit ei dicens:

Cum dolore mortua est conjux mea; tamen filia est servata, de qua gaudeo; ideo sicut in vobis confido, amissum regnum, quod mihi servatur, accipere volo, neque ad socerum revertar, cujus in mari perdidi fiIiam, sed agam potius opera mercatoris. Vobis commendo filiam meam, ut cum filia vestra Philomacia nutriatur nomine, et ut filia mea vocetur Tharsia; preterea uxoris meae nutricem Lidgozidem nomine curam tuae puellae custodire volo.

Haec dicens tradidit Stranguilioni infantem, deditque aurum, argentum et vestes copiosas et juravit neque barbam neque capillos nec ungues tonsurum, nisi prius filiam suam dedisset in matrimonium.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE