×

우리는 LingQ를 개선하기 위해서 쿠키를 사용합니다. 사이트를 방문함으로써 당신은 동의합니다 쿠키 정책.

image

Incerti autoris "Historia Apollonii Regis Tyri", Pars II, 1

Pars II, 1

Puella timens, ne amatorem perderet, tristis est facta; respiciens ad patrem ait:

Bone rex et pater optime, placeat tibi, ut Appollonius hodie ditatus abscedat, et qnod illi donavimus a malis ne rapiatur.

Tunc rex festinus jussit sibi assignari aulam, ubi honeste quiesceret. Puella vero amore accensa inquietam habuit noctem, mane vero cubiculum patris adiit. Quam ut vidit pater, dixit:

Quid est hoc, quod praeter consuetudinem ita mane evigilasti?

Puella ait: Requiem habere non potero, et ideo, carissime pater peto, ut me tradas juveni ad doctrinandam, quod potero artem musicam et alia addiscere.

Rex haec audiens gavisus est, jussit ad se juvenem vocari, cui ait:

Apolloni, filia mea multum cupit artem tuam addiscere; ideo rogo te, ut ei ostendas omnia, quae nosti, et ego mercedem condignam retribuam.

Et ille: Domine, paratus sum voluntati vestrae satisfacere.

Docuit puellam, sicut ipse didicit; post haec puella prae nimio amore juvenis infirmatur.

Rex ut vidit filiam suam incurrisse aegritudinem, subito medicos vocavit, illi vero venas et singulas partes corporis tangebant et nullam aegritudinem invenerunt. Post paucos dies tres juvenes nobilissimi, qui per longum tempus filiam in matrimonium petierant, regem una voce pariter salutaverunt.

Quos intuens rex ait: Qua de causa venistis?

At illi: Quia saepius nobis promisistis uni ex nobis dare filiam vestram in matrimonium; propter quod hodie simul venimus; cives tui sumus, divites et ex nobilibus parentibus geniti, et ideo de tribus tibi elige, quem vis habere generum.

Rex ait: Non apto tempore me interpellastis. Filia mea studiis vacat et ob amorem studiorum imbecillis jacet. Sed ne videar vobis nimis diferre, scribite in codicillis vestris nomina vestra et dotis quantitatem, quae transmittam filiae meae, ut ipsa eligat, quem voluerit.

Illi hoc fecerunt, rex accepit scripturam et legit, signavitque, dedit Apollonio, dicens:

Tolle, magister, has scripturas et trade discipulae tuae!

Apollonius recepit scripturas et puellae portavit.

Puella ut vidit, quem diligebat, ait: Magister, quid est, quod solus introisti in cubiculum?

Apollonius ait: Sume codicillos, quos tibi misit pater tuus, et lege!

Puella codices aperuit et legit tria nomina petitorum, projectisque codicillis respiciens Appollonium dixit:

Magister Appolloni, utrum non doles, quod alteri debeo in matrimonium tradi?

Et ille: Non, quia omne, quod est tibi honor, erit et commodum meum.

Ait puella: Magister, si me amares, doleres.

Haec dicens rescripsit, signavit codicillos, traditque Apollonio, ut eos regi deferret, et scripsit haec:

Rex et pater optime, quoniam clementia permisit mihi, ut rescribam, rescribo: Illum naufragum volo in conjugem habere.

Rex cum legissit voluntatem puellae, ignorans, quem naufragum diceret, respiciens ad juvenes ait:

Quis vestrum naufragium passus est?

Unus ex illis nomine Ardonius dixit: Ego passus sum naufragium.

Alius ait: Morbus te consumat nec salvus nec sanus sis, cum sciam te coetaneum meum! Portam civitatis numquam exiisti! Ubi naufragium fecisti?

Rex cum non invenisset, quis eorum naufragium fecisset, respexit Apollonium dicens:

Tolle codicillos et lege! Potest enim fieri, quod ego non noverim; tu intelligis, qui praesens fuisti.

Appollonius acceptis codicillis velociter percurrit, et ut sensit se amari, erubuit.

Cui rex ait: Apolloni, invenisti naufragum?

At ille prae rubore pauca dixit; rex vero cum intellexit, quod filia eum voluit, aliis ait:

Dum tempus fuerit, veniam ad vos. Illi vero valedicentes recesserunt. Ipse vero solus introivit ad filiam suam et ait : Quem tibi elegisti conjugem?

Illa autem prostravit se cum lacrimis et ait:

Pater carissime, naufragum Apollonium peto.

Rex cum lacrimas filiae suae vidisset, levavit eam a terra et sic alloquitur dicens:

Nata dulcis, noli de aliqua re cogitare, quia talem concupisti, quem et ego; ut enim vidi, quia et amando factus sum pater, diem tibi nuptiarum sine mora constituam.

Postera ergo die vocantur amici vicinarum urbium ad regem, quibus ait:

Carissimi, filia mea vult nubere Apollonio magistro suo; peto itaque, ut vobis omnibus sit laetitia, quia filia mea prudenti viro sociatur. Haec igitur dicens constituit diem nuptiarum.

Quae cito concepit, et dum puerum in utero haberet, accidit, quod cum ambularet cum rege Apollonio viro suo juxta litus maris, vidit navem speciosam. Cognovit eam Apollonius, quod esset de patria sua; conversus ad nauclerum ait: Unde venis?

At ille: A Tyro.

Appollonius ait: Patriam meam nominasti.

Alter respondit: Ergo Tyrus es tu?

Et ille: Ut dicis.

Nauclerus ait: Nosti aliquem patriae illius principem, nomine Appollonius?

Nauclerus dixit: Peto ubicumque illum videris, dicas ei, ut gaudeat et exultet, quia rex Antiochus fulmine percussus est cum filia sua, opes autem regni Antiochiae reservantur Apollonio.

Apollonius, ut hoc audivit, plenus gaudio ad conjugem suam ait:

Peto itaque, ut me abire permittas ad percipiendum regnum.

Illa ut audivit, profusis lacrimis ait:

O domine, si in longinquo itinere esses constitutus, ad partum meum festinare debueras, et modo recedere velis, cum juxta me sis; sed si hoc velis, pariter navigemus.

Et veniens ad patrem ait:

O pater, laetare et gaude, quia saevissimus rex Antiochus cum filia sua dei judicio in fulmine percussus est, opes autem et diademata nobis sunt reservata. Permitte me navigare cum viro meo!

Ait rex: Permitto.

Illa respiciens Apollonium ait: Magister Appolloni, accipe ex indulgentia patris mei auri ducenta talenta, argenti libras quadringentas vestemque copiosam, servos viginti, decem ancillas.

Quibus ait: Afferte, quod promisi! Et praesentibus amicis exposito triclinio jussu reginae allata sunt omnia. Quo facto levaverunt se omnes et licenciati discesserunt.

Appollonius ait: Bone rex miserorum misericors et tu regina amatrix studiorum et dilectrix philosophiae, valete!

Et respiciens famulos, quos sibi regina donaverat, ait:

Attollite, famuli, haec, quae mihi data sunt, et eamus et hospitium quaeramus.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE