×

우리는 LingQ를 개선하기 위해서 쿠키를 사용합니다. 사이트를 방문함으로써 당신은 동의합니다 쿠키 정책.

신년 할인 최대 50% 할인
image

Linguam latinam discimus - Lateinisches Übungsbuch - Latin Primer, 036 Esse et composita

036 Esse et composita

Homo sum: nihil humani a me alienum puto.

Cur tristis es, puer? - Quod mater aegra est. - Bono anímo es! Morbus non est gravis.

Fortes estis, milites! Virtute vestra patria incolumis erit. Profecto tum erimus beati, cum cupiditatis expertes erimus. Quanta est brevitas vitae hominum! Qui nunc iuvenes sunt, mox senes erunt.

Dum felix eram, multi amici mihi erant. Laude bonorum semper dignus sim! Sit mens sana in corpore sano! Miseris semper auxilio simus! Ne simus severi iudices aliorum! Numquam immemores sitis beneficiorum, quae parentibus debetis!

Magistro, puer, carior esses, si diligentior esses! Utinam omnes homines bonis moribus essent! Utinam ne tot mali et nefarii essent!

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE