×

우리는 LingQ를 개선하기 위해서 쿠키를 사용합니다. 사이트를 방문함으로써 당신은 동의합니다 쿠키 정책.

Linguam latinam discimus - Lateinisches Übungsbuch - Lati... – Text to read

Linguam latinam discimus - Lateinisches Übungsbuch - Latin Primer, 031 Pronomina - aliquis, aliqui, quidam, quisquam, ullus

초급 2 라틴어의 lesson to practice reading

지금 본 레슨 학습 시작

031 Pronomina - aliquis, aliqui, quidam, quisquam, ullus

Sunt quidam non re, sed nomine homines. In omnibus hominibus quiddam est, quo inter se similes sunt. Est genus quoddam hominum in urbe Sparta, quod Hilotae vocatur. Eloquentiam recte quasi alumnam quandam constitutae civitatis vocant. Omnes homines quibusdam vitiis et virtutibus praediti sunt. Omnis lex aut iubet aliquid bonum aut vetat aliquid malum. Ob aliquod commodum qui verum dissimulat, mendaci par est. Quid homini, in quo aliqui pudor, aliqua verecundia est, gravius est, quam si verbis eius fidem non habemus? Nemo sine aliquo vitio est. Ignavus exercitus ex hostibus victoriam non reportat, nisi quam fraudem, nisi quem dolum adhibet. Nuda fere sunt cacumina Alpium et si quid est pabuli, nivibus obrutum est. Quo quis est modestior, eo carior est omnibus. Hominum vix quisquam nonaginta annos complet. Poena indigna dignitati hominis non nocet neque cuiquam dedecori est. Aetate aurea homines sine ulla lege fidem rectumque observabant. Hostes irati saepe omnes captivos necant neque ulli militi temperant. Quis umquam ulli populo infensior fuit quam Hannibal Romanis?

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE