029 Pronomina - quicumque, quisquis, qualis, quantus, quot
Quamcumque sortem deus nobis destinavit, fortiter toleramus. Fortuna dat opes, cuicumque favet. Quisquis es, hospes mihi es. Non, quidquid splendet, aurum est. Quaecumque rogavisti, tibi do. Qualis homo est, talis est eius oratio. Talia opera hominum, quales homines ipsi sunt. Tantum saepe odium hominis in hominem est, quantus paullo ante amor fuit. Hannibal ad Cannas tantam victoriam ex Romanis reportavit, quantam vix umquam hic populus, victor tot gentium, ex hostibus reportavit. Quot capita, tot sententiae. Gaudia, quanto rariora sunt, tanto maiora sunt.