×

우리는 LingQ를 개선하기 위해서 쿠키를 사용합니다. 사이트를 방문함으로써 당신은 동의합니다 쿠키 정책.

Linguam latinam discimus - Lateinisches Übungsbuch - Lati... – Text to read

Linguam latinam discimus - Lateinisches Übungsbuch - Latin Primer, 026 Pronomina - se, suus, is, isdem, ipse

초급 2 라틴어의 lesson to practice reading

지금 본 레슨 학습 시작

026 Pronomina - se, suus, is, isdem, ipse

Omne animal se suaque amat; etiam homines natura se suaque amant. Iuturna, soror Turni, regis Rutulorum, in proelio magis fratris quam sui memor fuit. Vitate homines, qui sui impotentes sunt! Homo iniquus et iniustus sua sibi vitia omnia condonat, homo aequus et iustus de se severissime iudicat! Homines factis claris magnam sibi laudem parant. Sapiens omnia sua secum portat. Homines novarum rerum cupidi se suisque rebus non sunt contenti. Foedissimum est spectaculum, si cives inter se pugnant. Bestiae ferae saepe magis inter se amant quam homines. In multos viros de patria bene meritos sui cives ingrati fuerunt. Apud Helvetios Caesaris temporibus longe nobilissimus fuit Orgetorix; is novarum rerum cupidus rem publicam perturbavit. Alexander Clitum, amicum carissimum, ira inflammatus necavit; id facinus et postea magno dolori fuit. Matri multa beneficia debeo; semper igitur eius memor sum. Germani bellicosissimi erant; saepe Romanis et Gallis com eo populo certamina fuerunt. Boni liberi parentes amant, praeceptis eorum libenter celeriterque obtemperant, iis in omnibus rebus placere student. Civitates Thessaliae Pelopidam post mortem coronis aureis et statuis aeneis liberosque eius multo agro donaverunt. Philippus eiusque filius Alexander Graecos libertate privaverunt. Alcibiadem in patria nemo splendore atque dignitate vitae aequavit; idem apud Lacedaemonios parsimonia victus atque cultus omnes superavit. Studium hominum non semper idem est. Fortes milites omnes eidem rei student, laudi bellicae. Fructus earundem arborum non semper eadem bonitate sunt, sed nonnumquam acerbiores. Strudium ipsum cognitionis laude dignum est. Hector ab Achille sub ipso muro patriae necatus est. Qui patriae nocet, sibi ipsi nocet; nam salus singulorum civium in salute patriae ipsius sita est. Pigri saepe sibi ipsi molesti sunt. Dei opera videmus, ipsum non videmus.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE