024 Pronomina - Clemens et Antonius
Clemens: Ehem opportune: nam te iam diu desidero.
Antonius: Cur tu tristis es?
C: Interrogas me? Tu, mi amice, curae mihi es.
A: Ego? Cur?
C: Quia rem familiarem non curas et voluptates omnibus rebus potiores putas. Prius semper mecum fuisti, nunc consuetudinem meam vitas.
A: Nemo te iniustior est; tu male de me iudicas: adulescens sum; adulescentes autem gaudia voluptatesque amant.
C: Sed nimia gaudia, nimiae voluptates omnem animi vim depravant.
A: Semper me vituperas! Cur tam severus es?
C: Vetus est inter me et te amicitia; fidi autem amici est in amico vituperare, quae vituperatione digna sunt. An amicitiam mihi renuntias?
A: Immo vero tibi sum amicissimus semperque tui memor. Iusta fuerunt verba tua, mea autem iniusta; iratus mei impotens fui. Recte vit mea a te vituperatur. Paratus sum vitia mea emendare.