020 Sokrates
Quis sapientior et iustior fuit quam Sokrates, quis magis pius? Saepissime dis et domi et in publicis aris urbis immolavit. Sed dona Socratis dis oblata minora erant, quod pauperrimus fuit. Virtutem bonum summum et pretiosissimum putabat. Nihil maiore laude dignius est quam viri maxime egregii studium sapientiae et veritatis. Saepe diutissime de difficillimis rebus deliberavit. In bello nemo Socrate fortius pugnabat. Multos numeravit amicos, plures inimicos. Adversariorum Socratis acerbissimus fuit Meletus, adulescens imperitus, qui optimum civium accusavit. A maiore parte iudicum vir innocentissimus iniustissime capitis damnatus est.