×

우리는 LingQ를 개선하기 위해서 쿠키를 사용합니다. 사이트를 방문함으로써 당신은 동의합니다 쿠키 정책.

image

Linguam latinam discimus - Lateinisches Übungsbuch - Latin Primer, 015 Comparatio 1

015 Comparatio 1

Nemo iustior fuit quam Aristides Atheniensis. Sapiens Sophocles, sapientior Euripides, omnium sapientissimus Socrates apud Athenienses fuit.

Omnia metalla pretiosa sunt; sed pretium varium est; argentum pretiosius est quam ferrum; omnium pretiosissimum est aurum.

Multitudini Romulus gratior fuit quam patribus, longe autem acceptissimus militum animis.

Quid est hominibus carius, iucundius, dulcius quam patria? Sanctiore iure patriam amamus quam amicos et propinquos. Cives multo audaciore animo pugnant quam servi. Memoria graviorum malorum diu vexat homines.

Hieme, vere, autumno dies breviores, noctes longiores sunt quam aestate. Hieme dies brevissimi, noctes longiores sunt. Vehementiorum et ingentiorum ventorum vis est diuturna.

Omnium animalium homini utilissima sunt equi, armenta, oves. Nullus flos iucundiore odore est quam rosa. Itinera per montes molestiora sunt quam per planitiem.

Vincula amicitiae ferro firmiora sunt. Nihil rei publicae discordia civium gravius et perniciosius putamus.

Vilius argentum est auro, virtutibus aurum. (Horatius)

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE