009 Vox - pax - lux - aetas - virtus - laus - quies - hiems - aestas - flos...
Vox populi, vox dei. Magna voce ab imperatore milites ante proelium ad fortitudinem inflammantur. Pax tranquilla est quasi lux et salus civitatis. Inter patricios et plebem multos annos magna certamina fuerunt. Tempus Augusti aurea litterarum aetas fuit. Virtute civitatem servavimus. Cum vestra laude et salute, Romani, summum imperium contra Hannibalem Fabio Maximo dictatori commendavistis! Olim voluptatum cupidi fuimus, nunc otium et quietem amamus. Segetes laetae animum agricolae delectant. Hieme horti nudi sunt, aestate pleni florum.
Lapides pretiosos, quia rari sunt, homines magnopere amant. Anseres et ciconiae saepe diu in uno pede stant. Parietes alti et lati templorum pulchris picturis ornati sunt. Ubi fuistis, pueri? In horto fuimus et caespitem aridum irrigavimus. Ariete duro muri firmi oppidorum disturbantur. Pollex homini magis necessarius est quam ceteri digiti. Magni greges ciconiarum autumno in Africam avolant, post hiemem autem in nostras regiones remigrant. Sanguis hominum calidus est. Cibus et potio sanguinem conservant.
In pugna apud Salaminem numerus navium Graecorum multo infra numerum Persarum fuit; tamen classis Graecorum praeclaram victoriam e barbaris reportavit. Athenae per multa saecula sedes litterarum fuerunt. Clades Romanorum apud Cannas magnus fuit.
Ceteri praetores Atheniensium ante pugnam apud Marathonem summum imperium Miltiadi, duci egregio, mandaverunt. Mithridates, rex Ponti, multos cives Romanos trucidavit. Per universum fere urbem terrarum auctoritas civium Romanorum magna fuit. Rhenus amnis diu finis imperii Romani fuit. Fines Helvetiorum Caesaris aetate pro hominum multitudine angusti fuerunt. Fasces lauro ornati magno honori sunt. Forum Romanum inter collem Palatinum et collem Capitolinum situm est. Mensis Martius olim primus mensis anni fuit.