Oratio in L. Sergium Catilinam Prima 4 (8-10)
8 Recognosce tandem mecum noctem illam superiorem: iam intelleges, multo me vigilare acrius ad salutem quam te ad perniciem rei publicae.
Dico, te priore nocte venisse inter falcarios - non agam obscure - in M. Laecae domum ; convenisse eodem complures eiusdem amentiae scelerisque socios. Num negare audes? --- Quid taces? Convincam, si negas. Video enim esse hic in senatu quosdam, qui tecum una fuerunt. 9 O di immortales!
ubinam gentium sumus? in qua urbe vivimus? quam rem publicam habemus ? Hic, hic sunt in nostro numero, patres conscripti, in hoc orbis terrae sanctissimo gravissimoque consilio, qui de nostro omnium interitu, qui de huius urbis atque adeo de orbis terrarum exitio cogitent. Hos ego video consul et de re publica sententiam rogo, et, quos ferro trucidari oportebat, eos nondum voce vulnero. Fuisti igitur apud Laecam illa nocte, Catilina, distribuisti partes Italiae, statuisti, quo quemque proficisci placeret, delegisti, quos Romae relinqueres, quos tecum educeres, discripsisti urbis partes ad incendia, confirmasti, te ipsum iam esse exiturum, dixisti, paulum tibi esse etiam nunc morae, quod ego viverem. Reperti sunt duo equites Romani, qui te ista cura liberarent et sese illa ipsa nocte paulo ante lucem me in meo lectulo interfecturos esse pollicerentur. 10 Haec ego omnia vixdum etiam coetu vestro dimisso, comperi; domum meam maioribus praesidiis munivi atque firmavi; exclusi eos, quos tu ad me salutatum mane miseras, cum illi ipsi venissent, quos ego iam multis ac summis viris ad me id temporis venturos esse praedixeram.