×

우리는 LingQ를 개선하기 위해서 쿠키를 사용합니다. 사이트를 방문함으로써 당신은 동의합니다 쿠키 정책.

Preces in lingua latina, Magnificat – Text to read

Preces in lingua latina, Magnificat

초급 1 라틴어의 lesson to practice reading

지금 본 레슨 학습 시작

Magnificat

Magnificat anima mea Dominum, et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo quia respexit humilitatem ancillae suae, ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes quia fecit mihi magna, qui potens est: et Sanctus nomen eius et misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum. Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui, deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles; esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes. Suscepit Israel, puerum suum, recordatus misericordiae suae, sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in saecula. Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE