×

우리는 LingQ를 개선하기 위해서 쿠키를 사용합니다. 사이트를 방문함으로써 당신은 동의합니다 쿠키 정책.


image

Auli Gellii Noctes Atticae (D'Ooge), Gellius X:

Gellius X:

XIX.3. Quod turpius esse dicebat Fauorinus philosophus exigue atque frigide laudari quam insectanter et grauiter uituperari: 'quoniam,' inquit 'qui maledicit et uituperat, quanto id acerbius facit, tam maxime pro iniquo et inimico ducitur et plerumque propterea fidem non capit. Sed qui infecunde atque ieiune laudat, destitui a causa uidetur et amicus quidem creditur eius, quem laudare uult, sed nihil posse reperire, quod iure laudet.' XX.7. ... I. Mira et prope adeo ridicula diversitas fabulae apud Graecos poetas deprenditur super numero Niobae filiorum. II. Nam Homerus pueros puellasque eius bis senos dicit fuisse, Euripides bis septenos, Sappho bis novenos, Bacchylides et Pindarus bis denos, quidam alii scriptores tres fuisse solos dixerunt.


Gellius X: Gellius X:

XIX.3. Quod turpius esse dicebat Fauorinus philosophus exigue atque frigide laudari quam insectanter et grauiter uituperari: 'quoniam,' inquit 'qui maledicit et uituperat, quanto id acerbius facit, tam maxime pro iniquo et inimico ducitur et plerumque propterea fidem non capit. Sed qui infecunde atque ieiune laudat, destitui a causa uidetur et amicus quidem creditur eius, quem laudare uult, sed nihil posse reperire, quod iure laudet.' XX.7. ... I. Mira et prope adeo ridicula diversitas fabulae apud Graecos poetas deprenditur super numero Niobae filiorum. II. Nam Homerus pueros puellasque eius bis senos dicit fuisse, Euripides bis septenos, Sappho bis novenos, Bacchylides et Pindarus bis denos, quidam alii scriptores tres fuisse solos dixerunt. For Homer says that his boys and girls were twice six, Euripides twice seven, Sappho twice nine, Bacchylides and Pindarus twice ten, some other writers said that they were only three.